Disputatio:Tramen

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nomen commentationis[fontem recensere]

Ave. Habemus nomen latinum huic vehiculo: tramen, contra autem graece derivatus "hamaxostichus". Ambo etiam moderne creati sunt. Quid censetur vobis de nomine commentationis? -- Donatello (disputatio) 09:26, 5 Decembris 2013 (UTC).[reply]

Magis mihi placet tramen, qui Latinius videtur, et qui praeterea in lexico Russico primo datur (et Traupman solum tramen dat). Lesgles (disputatio) 20:54, 5 Decembris 2013 (UTC)[reply]

Paginam transferamus oportet[fontem recensere]

Ut in superioribus disputationibus et in ipsa pagina rei demonstratur, utrumque verbum recentioris est originis. Sed, si verbum traminis, ut probatur, hamaxosticho antiquius est necnon magis Latinum videtur, non est cur non transferantur omnes res ad paginam traminis. Ita opinor.186.195.44.2 13:37, 19 Martii 2014 (UTC)[reply]

De fonte vocis[fontem recensere]

Primum documentum vocis hamaxostichi, quod invenire potui, est liber, qui Pinoculus inscribitur et anno 1950 editus esse videtur: https://books.google.at/books?id=20s_AAAAIAAJ&q=hamaxosticho&dq=hamaxosticho&hl=es&sa=X&ved=2ahUKEwje_JHPwY_nAhUSIMUKHTl5CVYQ6AEwBHoECAQQAQ Sed cum hamaxostichus iam compluribus annis ante inventus sit, nescio cur non vox vetustior inventa sit. Num nemo Latine de inventione hamaxostichi scripsit? Aliquisne scriptum de eius inventione invenire potest? Flo.bayer (disputatio) 11:16, 19 Ianuarii 2020 (UTC)[reply]

Smith et Hall (1870) dicunt "ordo vehiculorum vaporibus motorum", sed hac circumlocutione vix uti possumus... Lesgles (disputatio) 04:10, 20 Ianuarii 2020 (UTC)[reply]