Gurges ater
Gurges ater[1] aut foramen nigrum[2] est regio spatii quattuor dimensionum (Anglice spacetime) ex quo nihil, ne lux quidem, effugere potest.[3] Doctrina relativitatis generalis praedicit quamlibet massam satis compactam spatium quattuor dimensionum deformare ut gurgitem atrum formet. Circa gurgitem atrum est superficies a mathematica definita et horizon eventus? (Anglice event horizon) appellata, quae "punctum nullius reditus" designat. Ater appellatur quia omnem lucem absorbet quae hunc horizontem attingit, nihil repercutiens, admodum sicut corpus atrum in thermodynamica.[4] Mechanica quantica praedicit gurges atros emittere radiationem sicut corpus atrum cui est temperatura finita. Haec temperatura est inverso proportionalis? massae gurgitis atri, quod difficile facit ut haec radiatio pro gurgitibus atris massae stellaris vel maioris observetur.
Res quarum campus gravitationis est nimis fortis pro effugio lucis primum saeculo duodevicensimo ab Ioanne Michell et Petro Simon Laplace consideratae sunt. Prima relativitatis generalis solutio hodierna quae gurgitem atrum designare potest a Carolo Schwarzschild anno 1916 inventa est, sed eius interpretatio ut regio spatii ex qua nihil effugere potest quattuor decennia addita ab eruditis nondum recepta est quin ut res mira mathematica. Per decennium 197, opus theoreticum probavit gurgites atros esse genericam relativitatis generalis praedictionem. Inventum stellarum neutronum exspectationem in rebus compactis et in gravitatione conlapsis ut realitas astrophysica excitavit.
Gurgites atri massae stellaris fieri exspectantur cum stellae solidissimae, eorum circulo vitali exeunte, in se conlabuntur. Quidam gurges ater natus a massa ex circumiectu absorpta continenter crescere potest. Gurgites atri supermassivi, ab aliis stellis absorbendis seque cum aliis gurgitibus atris miscendis, res millionum massarum solarium fieri possunt. Est inter eruditos consensus quod gurgites atri supermassivi in mediis plurimarum galaxiarum exsistunt. Praesertim sunt indicia bona gurgitum atrorum plus quam 4 millionum massarum solarium in Via Lactea, media galaxia nostra.
Index |
Quomodo genitus sit[recensere]
Cum in stellis elementorum leviorum (id est levius quam plumbum) satis quantitas non iam inveniatur, ea instabilis fit. Brevi lucidior splendet ut stella nova vel etiam supernova appelletur. Postea reliquiae collabuntur. Si stellae massa plus quam sesqualterum (exacte 1.4) Solis massae est, stella neutronica, si plus quam triplex (exacte 3.2) Solis massae, gurges ater gignitur. Id corpus stellae ita vocatur cum gravitatione tanta affectum sit ut ne lux quidem ex eo effugere possit.
De re ipsa[recensere]
Gravitationis causa in vicinitate gurgitis atri etiam spatium quattuor dimensionum (id est trium regionum et temporis) valde incurvatur. Inde multa mira efficiuntur. Tempus ipsum, exempli gratia rei in gurgitem atrum cadenti, non idem est atque spectatori externo. Ita fit ut nulla res intra radium Schwarzschildianum spectari possit omnesque res in gurgitem cadentes ad eum radium numquam pervenire videantur. Elementa in gurgitem cadentia tam cito circum eum revolvere solent ut orbem accretionis lucidissimum efficiant.
De gurgitibus ingentibus[recensere]
Non numquam duo aut plures gurgites atri coeunt ut maior gurges fiat. Imprimis mediis in galaxiis maximi gurgites atri siti sunt; in Via lactea nostra ille gurges ater fons radiorum roentgeniorum Sagittarii A esse putatur. Non numquam et isti gurgites atri maximi orbe accretionis lucidissimo cinguntur. Etiam quasaria, fontes radiorum quasistellares, tales orbes accretionis esse putantur.
Vide etiam[recensere]
- Ergosphaera
- Filum atrum
- Foramen vermis
- Gurges albus
- Gurges ater revolvens
- Gurgites atri in fictione
- Kugelblitz
- Stephanus Hawking
- Proelium Susskind-Hawking
- Singularitas nuda
Notae[recensere]
- ↑
Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove) - ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ Wald 1984
- ↑ P. C. W. Davies (1978), Thermodynamics of Black Holes, Reports on Progress in Physics 41(8): 1313–1355. doi 10.1088/0034-4885/41/8/004. bibcode = 1978RPPh...41.1313D.
Bibliographia[recensere]
Opera popularia[recensere]
- Ferguson, Kitty (1991). Black Holes in Space-Time. Watts Franklin. ISBN 0-531-12524-6.
- Hawking, Stephen (1988). A Brief History of Time. Bantam Books, Inc. ISBN 0-553-38016-8.
- Hawking, Stephen; Penrose, Roger (1996). The Nature of Space and Time. Princeton University Press. ISBN 0-691-03791-2.
- Melia, Fulvio (2003). The Black Hole at the Center of Our Galaxy. Princeton U Press. ISBN 978-0-691-09505-9.
- Melia, Fulvio (2003). The Edge of Infinity. Supermassive Black Holes in the Universe. Cambridge U Press. ISBN 978-0-521-81405-8.
- Pickover, Clifford (1998). Black Holes: A Traveler's Guide. Wiley, John & Sons, Inc. ISBN 0-471-19704-1.
- Stern, B. (2008). "Blackhole", poem.
- Thorne, Kip S. (1994). Black Holes and Time Warps. Norton, W. W. & Company, Inc. ISBN 0-393-31276-3.
- Wheeler, J. Craig (2007). Cosmic Catastrophes (2nd ed.). Cambridge University Press. ISBN 0-521-85714-7
Libri scholastici et monographa[recensere]
- Carroll, Sean M. (2004). Spacetime and Geometry. Addison Wesley. ISBN 0-8053-8732-3, lectio notata quibus Liber invenitur ex gratis website Sean Carroll website.
- Carter, B. (1973). "Black hole equilibrium states". In DeWitt, B.S.; DeWitt, C.. Black Holes.
- Chandrasekhar, Subrahmanyan (1999). Mathematical Theory of Black Holes. Oxford University Press. ISBN 0-19-850370-9.
- Frolov, V.P.; Novikov, I.D. (1998). Black hole physics.
- Hawking, S.W.; Ellis, G.F.R. (1973). Large Scale Structure of space time. Cambridge University Press. ISBN 0521099064.
- Melia, Fulvio (2007). The Galactic Supermassive Black Hole. Princeton U Press. ISBN 978-0-691-13129-0.
- Taylor, Edwin F.; Wheeler, John Archibald (2000). Exploring Black Holes. Addison Wesley Longman. ISBN 0-201-38423-X.
- Thorne, Kip S.; Misner, Charles; Wheeler, John (1973). Gravitation. W. H. Freeman and Company. ISBN 0-7167-0344-0.
- Wald, Robert M. (1992). Space, Time, and Gravity: The Theory of the Big Bang and Black Holes. University of Chicago Press. ISBN 0-226-87029-4.
Commentarii tractati[recensere]
- Detweiler, S. (1981). "Resource letter BH-1: Black holes". American Journal of Physics 49 (5, pp): 394–400
Nexus externi[recensere]
- Verba
- "Advanced Mathematics of Black Hole Evaporation," apud library.thinkquest.org
- "Black Holes: Gravity's Relentless Pull," apud hubbledite.org (Space Telescope Science Institute)
- Curiel, Erik, et Peter Bokulich, Singularities and Black Holes, apud plato.stanford.edu (Stanford Encyclopedia of Philosophy)
- FAQ de gurgitibus atris apud antwrp.gsfc.nasa.gov
- "Geometria Schwarzschildensis apud casa.colorado.edu
- Gurges ater apud scholarpedia.org
- Pelliculae
- De rebus quae gurges atri fieri possunt apud mpe.mpg.de
- De stellis quae gurgem atrum Viae Lacteae insequentur, apud eso.org