Murus incendiarius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Murus incendiarius quomodo in rete ponatur.

Murus incendiarius[1] (Anglice Firewall) est, in rete informatico, systema separativum multiplex a OSI-ISO exemplare in machina aut programmatura positum, quo intutum rete computatrale protegatur a viris ac malware aliisque inruentibus et impetentibus conexionibus quibus systema periculo obici potest. Muri incendiarii est commeatum reticulatum ita moderari, ut datorum fasciculis secundum normas praestitutas inspectis decernere possit, utrum permittendi an non permittendi sint. Firewall igitur est cum rete quodpiam internum quasi ponte securo coniungitur cum interrete aliove rete externo, cui fides facienda non est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Deutsche Wörterbuch, s.v. Brandmauer.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Oppliger, Rolf (1997) Internet Security: FIREWALLS and BEYOND. Communications of the ACM 40 (5): 94.