Gemini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Gemini (discretiva)

Gemini identici vel monozygotici

Gemini[1][2] vel gemelli[1][2] vel didymi[3][4] sunt bini partus eodem utero editi. Gemini non solum ad homines (quamquam praecipue) sed in medicina veterinaria etiam ad ea referuntur animalia (ut armenta et pleraque pecora), quae naturaliter unum tantum partum ferunt. Itaque hoc termino non utimur de multiparis animalibus (sicut canibus et felibus) loquentes.

De formis geminorum[recensere | fontem recensere]

Sunt duae praecipuae formae geminorum:

  • Gemini identici uno et eodem diviso ovo fecundato creati. Qui gemini monozygotici genotypum inter se plene communicant. Studia scientifica geminorum ad geminos identicos pertinere solent. Gemini siamenses semper monozygotici sunt.
  • Gemini fraterni duobus creati separatis zygotis, quae diversis spermatozoidis fecundata sunt. Qui gemini dizygotici genotypis inter se differentes diversi sexus esse possunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad geminos spectant.
  1. 1.0 1.1 Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  2. 2.0 2.1 Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxford: Clarendon Press.
  3. Castelli, B. & Bruno, J.P (1713). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Leipzig: F. Thomas
  4. Gabler, E. & Winkler, T.C. (1881). Latijnsch-Hollandsch woordenboek over de geneeskunde en de natuurkundige wetenschappen. (Tweede druk). Leiden: A.W. Sijthoff.