Gaius Mucius Scaevola

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mucius Scaevola a Louis Pierre Deseine, anno 1791, Museum Lupariense.
Mucius Scaevola coram Porsenna, a Petro Paulo Rubens depictus.

Gaius Mucius Scaevola fuit iuvenis Romanus, notus pro eius audacia.

Cum Porsenna Romam obsideret, Mucius vir Romanae constantiae senatum adiit, et veniam transfugiendi petiit, necem regis repromittens. Accepta potestate, in castra Porsennae venit. Ibi in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Stipendium tunc forte militibus dabatur: et scriba cum rege pari fere ornatu sedebat. Mucius illum pro rege deceptus occidit. Apprehensus et ad regem pertractus, dextram accenso ad sacrificium foculo iniecit; hoc supplicii a rea exigens, quod in caede peccasset. Attonitus miraculo rex iuvenem amoveri ab altaribus iussit. Tum Mucius, quasi beneficium remunerans, ait trecentos, sui similes, adversus eum coniurasse. Qua re ille territus bellum, acceptis obsidibus, deposuit.

Non clare est si historia Mucii historice sive mythologice est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Litterae[recensere | fontem recensere]

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!