Fridericus Georgius Wilhelmus Struve

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fridericus (Basilius) Struve

Fridericus Georgius Wilhelmus Struve[1] (Theodisce Friedrich Georg Wilhelm Struve), etiam notus ut Basilius Iacobi filius Struve (Russice Василий Яковлевич Струве, tr. Vasilij Jakovlevič Struve), natus 15 Aprilis 1793 Altonae, mortuus 23 Novembris 1864 Petropoli, fuit astronomus Russicus originis Germanicae, qui ad studium stellarum duplicium et multiplicium multo contribuit.

Alumnus Universitatis Dorpatensis, Struve annis 18181839 director observatorii ibi erat. Socius Academiae Scientiarum Petropolitanae ab anno 1832, fuit unus e fundatoribus Observatorii Pulkovensis (prope Petropolim siti), anno 1839 conditi, cuius director primus factus est, et officium illud ad annum 1862 tenuit.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. F.G.W Struve, Catalogus novus stellarum duplicium et multiplicium...'

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum (Basilium) Struve spectant.