Fretum Gallicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Freti Gallici situs

Fretum Gallicum[1][2] sive Britannicum[1] (Francogallice Pas de Calais;[3]Anglice Strait of Dover), est fretum inter Franciam et Britanniam quod Manicam cum Germanico Mari coniugit. Litoribus Angliae meridianae Dubris Franciaeque septentrionalis Calesium urbes proximae sunt. Latitudo angustior triginta tria milia trecenta metrorum pandit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Die 7 Ianuarii 1785, e Dubre profecti usque ad Guînes, fretum Gallicum una transiverunt Petrus Blanchard, vir Francogallicus, et Ioannes Jeffries, adiutor Americanus, intra globum aërostaticum cuius globum hydrogenio inflato erat. Traiectio duae horae et dimidia duravit, non sine periculo, quoniam aëronavis altitudinis ter perdidit.

Freti Gallici prima traiectio per aërem, Ianuario 1785
Despectus in fretum ex satellite
Bleriot XI, primum aëroplanum quod fretum Gallicum transivit

Die 25 Iulii 1909, Ludovicus Bleriot fretum Gallicum intra aëroplanum Blériot XI transivit. Traiectio e Calesio usque ad Dubrem 38 km patuit duravitque triginta-septem minuta.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Fretum Gallicum, Fretum Britannicum, Fretum Morinorum": Dictionnaire de géographie ancienne et moderne à l’usage du libraire et de l’amateur de livres (Parisiis: Firmin Didot Frères, 1870).
  2. "Fretum Gallicum": William Smith, Dictionary of Greek and Roman geography (Bostoniae: Little, Brown and Co., 1854).
  3. Haud dissimiliter Latine "Fretum Calesii": Archives départementales antérieures à 1790—Sarthe (Cenomanis: Imprimerie Ed. Monnoyer, 1870) p.309

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!