Latinitas bona

Franciscus Sanctius Brocensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Francisci Sanctii Brocensis statua. Ricardus García Lozano fecit

Franciscus Sanctius Brocensis (Hispanice: Francisco Sánchez de Brozas; natus in oppido Broces, Norba Caesarina, 1523; obiit Salmanticae, 1601) fuit homo valde eruditus qui ad humanitatum doctrinae studia sese dedit.

In Hispaniam novas scholas stoicorum induxerat, cum alii homines (veluti Franciscus de Quevedo, Gundisalvus sive Gundislavus Corrigiae, et clari ceteri litterarum viri) quoque novum animum in veterem stoicorum doctrinam infudissent (vide quoque Iustus Lipsius).

Hodie a multis et inter grammaticos notus est ob suas Institutiones Linguae Latinae (seu Minerva, sive De causis Linguae Latinae libri tres) et Hispanice translationem Enchiridionis Epicteti ex cuius parte magna dissensio orta est propter sermonem cui primum nomen Latine loqui corrumpit ipsam Latinitatem (postea titulus sic Qui latine garriunt corrumpunt ipsam latinitatem mansit) est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Declaratio et usus horarii Hispani (Hisp. Declaración y uso del reloj español) (1549)
  • Editio Angeli Politiani cum commentariis : Sylvae, nutricia, manto, rusticus, ambra illustratum per Franciscum Sanctium Brocensem, Salmanticae: excudebat Andreas a Portonariis (1554)
  • De arte dicendi (1556)
  • Editio cum commentariis in And. Alciati Emblemata: nunc denuo multis in locis accurate recognita et quamplurimis figuris illustrata Lugduni: apud Guliel. Rouillium (1573).
  • Annotationes in opera Garciae-Lassi Toletensis (1574)
  • Editio Pomponii Melae De situ orbis (1574)
  • Organum dialectum et rhetoricum cunctis discipulis utilissimum et necessarium (Lugduno, 1579)
  • Sphera mundi ex varies auctoribus concinnata (1579)
  • Paradoxa (1581)
  • Grammaticae graecae compendium (1581)
  • Annotationes in opera Ioanni Menae (1582)
  • Minerva sive de causis linguae latinae (Salmanticae, 1587)
  • Verae brevesque latinae institutiones (1587)
  • De nonnullis Porphyrii aliorumque in dialectica erroribus (1588)
  • Editio bucolicarum Virgilii (1591)
  • In Artem Poeticam Horatii Annotationes, Salmanticae: Apud Ioannem & Andream Renaut, fratres (1591)
  • Ars ad Linguam Latinam erudiendam (Hisp., Arte para saber latín) (1595)
  • Editio cum annotationibus Auli Persii Flacci Saturarum sex: cvm ecphrasi et scholiis Franc. Sanctij Brocen. Salmanticae: apud Didacum a Cussio (1599)
  • Doctrina Epicteti (Hisp., Doctrina de Epícteto)(1600)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]