Franciscus de Quevedo Villegas

E Vicipaedia
(Redirectum de Franciscus de Quevedo)
Wikidata Franciscus de Quevedo Villegas
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus de Quevedo Villegas: imago
Franciscus de Quevedo Villegas: imago
Franciscus de Quevedo Villegas: subscriptio
Franciscus de Quevedo Villegas: subscriptio
Nativitas: 14 Septembris 1584; Matritum
Obitus: 8 Septembris 1645; Villanueva de los Infantes
Patria: Hispania

Familia

Genitores: ; María Gómez de Santibáñez
Coniunx: Esperanza de Aragón

Franciscus de Quevedo Villegas[1] (Hispanice et plene Francisco Gómez de Quevedo y Santibáñez Villegas; natus Matriti die 14 Septembris 1580; mortuus Villae Novae Infantium(es) in vico die 8 Septembris 1645) fuit scriptor Hispanicus Saeculi Aurei, qui modum fucatum coluit. Fuit etiam Eques Sancti Iacobi.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ex nobili familia (pater eius locum secretarii Annae Austriae reginae, matri iam reginae in servitio tenuit, postea Isabellae infantis aula adiuncta est), prima studia apud iesuitas fecit. Postea in Universitate Complutensi et Valdoleti theologiae studuit. Non formosus et myopia gravissime afflictus, amicus Petri Téllez-Girón, tertii ducis Osunae, eum primum Panormum, deinde Neapolim persecutus est, et, ubi dux constitutus est ibi prorex, secretariatus a rebus oeconomicis datus est.

Quevedo cooptatus est in Academiam Otiosorum (Accademia degli Oziosi) et amicus factus est poetae Iulii Caesaris Stellae, necnon Ioannis cardinalis Doria, Philippi Paruta, Martini Lafarina, Herculis Branciforte et Mariani Valguarnera, humanitatis et amicissimi Urbani Papae VIII. Qui, suadente Quevedo, odas Anacreontis e Graeco in Italianum convertit.[2]

Anno 1634, in Hispaniam reversus, uxorem duxit viduam Esperanza de Mendoza, a qua tamen paulo post separavit. Tametsi specimen cupiebat amorem, mulieres despexit ac revera diuturnam habuit necessitudinem. Magnas legationes diplomaticas gessit, praesertim Reipublicae Venetae (quod in coniuratione contra hos accusatus est). Fuit tunc secretarius regis in aula, sed varias persecutiones politicas passus est: primum ob varias fortunas patroni sui, deinde ob monumentum regi ei tribuendum. In carcere quadriennio ab 1639 fuit, et duobus annis post libertatem recuperatam decessit.

Praeter egregiam humanitatem eruditionem, Quevedo perfecte sciebat Italianam, Francogallicam, nostram linguam, Graecam, Arabicam, et Hebraicam. Cum in suspicionem veniret coniurationis contra Venetos, mendicus dissimulatus effugere sine suo accentu perfecto cognoscitur.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Aetate XI annorum ita bene res calluit, ut philologus Bruxellensis Iustus Lipsius eum super omnes admiraretur. Turbas et ambitus in aula regis Philippi III observans saturas scribere difficile non fuit. Annis inter 1601 et 1605 phantastica ad instar Luciani irrisoris pepigit in figuris quas Dantes Alagherius sive Hieronymus Bosch creare potuissent. In aula regis Philippi IV partes oraculi timendi egisse videtur.

Maxime illustris factus est saturis inter quas »Cartas del Caballero de la Tenaza«, »Sueños y discursos« et multa alia: multitudo etiam in varia idomata translata est.[3] Franciscus in poësi et oratio prosa et aliis generibus verba facete atque eleganter posuit. Multa in Parnaso quodam edita sunt (iterum anno 1883 Lutetiae, sub titulo »Nueve Musas«). Linguam Hispanicam maxime callens neque omnes recentiores litteras Hispanicas magni aestimavit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • »Cartas del Caballero de la Tenaza« (satirica)
  • »Sueños y discursos«
  • »Historia de la vida del Buscon llamado D. Pablos, ejemplo de vagamundos y espejo de tacaños«  sive »Historia del Gran Tacaño« (1627; de scurra quodam)
  • »Politica de Dios y Gobierno de Christo« (de politica bona)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Biblioteca Hispana nova sive Hispanorum scriptorum qui ab anno MD ad MDCLXXXIV Floruere Notitia Matriti, 1778.
  2. Pablo Antonio de Tarsia, Vida de don Francisco de Quevedo Villegas (Joaquín Ibarra:1792), 74.
  3. E.g. "Geschichte und Leben des großen Spitzbuben Paul von Segovia" in versione Theodisca; cum praefatione Caroli Biesendahl ingenuosa (1904)