Francisca Densmore

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Francisca Densmore
Francisca Densmore
Francisca Densmore
Nata 21 Maii 1867
Minnesota, Civitates Foederatae
Obiit 5 Iunii 1957
Minnesota, Civitates Foederatae

Francisca Densmore, Anglice Frances Densmore (21 Maii 18675 Iunii 1957), fuit ethnographa et ethnomusicologa Americana, musicarum culturarumque Indorum Americanorum in Civitatibus Foederatis peritissima (Gilman 1989:16).

Puella, in vico Red Wing Minnesotae nata, musicam Dakotanam vicinorum cupide audiebat. Clavili, organo, harmoniaeque in Conservatorio Oberliniensi studuit. Saeculo vicensimo ineunti, musicam Europaeam Indis Americanis per rempublicam docere coepit dum discendo, capiendo, scribendoque usum eorum musicae in eorum cultura perscribebat. Ipsa in eorum cultura conservata iuvit cum advenae albi Indos Americanos impellerent ut ei mores Occidentales asciscerent.

Densmore musicam pro Ministerio Ethnologiae Americanae Instituti Smithsoniani anno 1907 capere coepit. Multi ex cylindris cereis quos ea pro MEA fecit nunc in Bibliotheca Congressionali tenentur. Dum primae Indorum Americanorum perscriptiones essent cylindris cereis factis, multae aliis mediis denuo generatae in variis custodiuntur tabulariis, ubi eorum soni ab investigatoribus et legatis tribuum accedi possunt Densmore plus quam viginti libros et centum commentarios divulgavit, saepe in American Anthropologist, diurno academico, et plus quam duo milia cylindrorum cereorum musicae indigenarum cepit.

Laboravit cum tribubus Chippewa, Dakota, Hidatsa, Mandan, septentrionalibus Oklahomae Pawnee, Papago Arizonae, Indis variorum tribuum in Columbia Britannica et Vasintonia, Winnebago et Menominee Visconsiniae, Pueblo Indis regionis inter occasum solis et meridiem, et Seminoles Floridae (Kennedy 1989:354); Tule Indis Panamae quoque, et populo Samoae.

Singula scientiae culturarum Indorum in operibus Densmore, Iacobi Owen Dorsey, Eugenii Buechel, et fortasse aliorum scriptorum divulgata libris a Ricardo Erdoes confectis adhibentur, primum in libro Lame Deer: Seeker of Visions (1972).[1]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Pro Ministerio Ethnologiae Americanae, Densmore carmen a Mountain Chief, capite Blackfoot Indorum, cantum die 9 Februarii 1916 capit.
  • 1917. Poems from Sioux and Chippewa Songs. Vasintonia, D.C.
  • 1917. Recent Developments in the Study of Indian Music. Vasintonia, D.C.
  • 1936. The American Indians and Their Music. Novi Eboraci: The Woman's Press.
  • 1947. Imitative Dances Among the American Indians. Journal of American Folklore 60(235):73-78.
  • 1965. Healing Songs of the American Indians. Novi Eboraci: Folkways Records & Service Corp. Discus, cum notis a Charles Hofmann scriptis.
  • 1977. Dakota and Ojibwe People in Minnesota. St. Paul, Minn.: Minnesota Historical Society.
  • 1979. Chippewa Customs. St. Paul, Minn.: Minnesota Historical Society Press.
  • Series discorum: Songs of the . . . . Vasintonia, D.C.: Library of Congress, Division of Music, Recording Laboratory.
    • 1951. Songs of the Chippewa.
    • 1951. Songs of the Pawnee and Northern Ute.
    • 1951. Songs of the Sioux.
    • 1951. Songs of the Yuma, Cocopa, and Yaqui.
    • 1953? Songs of the Menominee, Mandan, and Hidatsa.
    • 1953? Songs of the Nootka and Quileute.
    • 1953? Songs of the Papago.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Julian Rice (1994), "A Ventriloquy of Anthros: Densmore, Dorsey, Lame Deer, and Erdoes," American Indian Quarterly 18(2).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]