Ethnomusicologia
Ethnomusicologia, ramus musicologiae, est "cognitio socialium culturaliumque musicae et saltationis aspectuum in specialibus generalibusque statibus."[1] Verbum ab Iacobo Kunst de Graecis ἔθνος 'natio' et μουσική 'musica' anno 1950 creatum est. Quod attinet ad musicologiam comparativam, "Nomen" inquit "nostrae doctrinae profecto non est plane aptum; non 'comparat' plus quam aliae doctrinae. Melius igitur nomen . . . est ethno-musicologia" (1950:7). Hodie, ethnomusicologia saepe esse anthropologia sive ethnographia musicae habetur. Ethnomusicologiam Galfridus Todd Titon appellavit cognitionem "hominum qui musicam faciunt" (1992:xxi).
Ethnomusicologia, etsi saepe consideratur investigatio musicarum non Occidentalium, cognitionem de musica Occidentali ex iudicio anthropologico sociologicoque praeterea comprehendit. Brunus Nettl ethnomusicologiam existimavit opus cogitationis Occidentalis: "Ethnomusicologia, cultura Occidentalis, compertum habet se revera esse rem Occidentalem" (1983:25). Nettl putat extractionem significationis ex musica cuiusquam culturae circumscriptum esse, propter spectator Occidentalis est abs cultura investigata remotus; ortus autem investigatorum qui suos mores musicos investigant, et crescens compaginum opinabilium et rationum interrogationis varietas, talem iudicium magnopere redarguunt.
Index |
Historia [recensere]
Usitata musicologiae quaestio fuit historia et litterae artis musicae Occidentalis, sed ethnomusicologi omnem musicam investigant socialem culturalemque rem humanam. Musicologia comparativa, primus ethnomusicologiae praecursor academicus, saeculo undevicensimo exeunti et saeculo vicensimo ineunti crevit per opera operasque Belae Bartók, Constantini Brăiloiu, Alexandri J. Ellis, Erici Moritz von Hornbostel, Zoltani Kodály, Curtii Sachs, Caroli Stumpf, Radulphi Vaughan Williams et aliorum virorum doctorum. Musicologia comparativa et ab initio ethnomusicologia musicam non Occidentalem quod in ore vulgi traditur investigare tetendit; sed annis recentioribus, disciplina omnia musicae genera in omnibus mundi partibus nunc amplectitur.
Society for Ethnomusicology, Philadelphiae mense Septembre anni 1955 condita, est prima mundi societas academica pro ethnomusicologia post suum initium. Aliae graves ethnomusicologicae societates sunt International Council for Traditional Music (Consociatione Nationum auctore) et British Forum for Ethnomusicology.
Theoriae et rationes [recensere]
Ethnomusicologi saepe theorias rationesque anthropologiae culturalis, studiorum culturalium, sociologiae, et aliarum in scientiis humanitatibusque disciplinarum. Plurimi ethnomusicologi, quamquam aliqui studia ad historiam pertinentia praecipue administrant, in observatione diuturna participes versantur; ergo fertur cognitio ethnomusicologicum habere intentum graveque elementum ethnographicum. Aliquae opera ethnomusicologica non ab ethnomusicologis per se, sed ab anthropologis et aliis qui musicum culturae aspectum investigant facta sunt. Inclutum exemplum est commentatio de pygmaeis Mbuti ab Colin Turnbull anthropologista facta; aliud est commentatio de musica indigenarum Californiae Septentrionalis, ab Iacobo de Angulo linguista facta.[2]
Programmata academica [recensere]
Multae universititates in America Boreali et Europa cursus ethnomusicologicos nunc praebent et investigationibus ethnomusicologicis sunt loci. Hic index programmata quae gradus "graduatos" et "subgraduatos" concedunt complectitur; numerus interpositus annum in quo programma est conditum indicat.[3]
In CFA:
- Universitas Californiensis (Berkeley) (1975)
- Universitas Californiensis (Davis) (2003)
- Universitas Californiensis (Angelopolis) (1958)
- Universitas Californiensis (Riverside)
- Universitas Californiensis (Santa Barbara)
- Universitas Californiensis (Santa Cruz)
- Universitas Coloratensis
- Universitas Wesleyana, Connecticuta (1961)
- Universitas Civitatis Floridae
- Universitas Floridensis
- Universitas Havaiensis apud Manoam
- Universitas Sicagi, Illinoesia
- Universitas Illinoesiensis
- Universitas Indianae (1948/1980)
- Universitas Marylandensis (College Park)
- Universitas Harvardiana, Massachusetta (gradus in musica cum emphasi in ethnomusicologia)
- Universitas Michiganensis
- Universitas Minnesotensis (Minneapolis)
- Universitas Novi Mexici
- Universitas Pennsylvaniensis
- Universitas Pittsburgensis, Pennsylvania
- Universitas Columbiana, Novum Eboracum (1966)
- Universitas Novi Eboraci
- Urbana Novi Eboraci Universitas
- Collegium Oberlin, Ohium
- Universitas Civitatis apud Bowling Green, Ohium
- Universitas Civitatis Ohii
- Universitas Brunensis, Rhodensis Insula (1967)
- Technica Texiae Universitas (gradus in musicologia cum emphasi in ethnomusicologia)
- Universitas Texiae apud Austin
- Universitas Vasingtoniensis
- Universitas Wisconsinensis (Madison) (1966)
- Universitas Cardiffiensis
- Universitas Urbis Londinii
- Goldsmiths, Universitas Londiniensis
- Universitas Novocastellensis super Tinam
- Universitas Aperta apud Milton Keynes
- Universitas Regia Belfastiensis
- Royal Holloway, Universitas Londoniensis
- Schola Studiorum Orientalium et Africanorum, Londinii
- Universitas Cantabrigiensis
- Universitas Eboracensis
- Universitas Ledesiensis
- Universitas Mancuniensis
- Universitas Oxoniensis
- Universitas Sheffieldiensis
In Canada:
- Memorial University of Newfoundland
- Universitas Eboracensis
- University of Alberta
- University of British Columbia
- University of Montreal
- University of Toronto
In Fennia:
In Francia:
In Hibernia:
In Hollandia:
In Italia:
In Turcia:
Nonnulli graves ethnomusicologi [recensere]
In Africa [recensere]
In America Septentrionali [recensere]
- Manfredus F. Bukofzer (1910–1955)
- Frances Densmore (1867–1957)
- Georgius Herzog (1901–1983; natus Hungariae)[4]
- Mantle Hood (1918–2005)
- Mieczyslaw Kolinski (1901–1981; natus Varsoviae, mortuus Toronti)[5]
- Alanus Lomax (1915–2002)
- David P. McAllester (1916 – 2006)
- Alanus P. Merriam (1923–1980)
- Brunus Nettl
- Helen H. Roberts
- Curtius Sachs (natus Berolini 1881 – mortuus 1959)
- Carolus Seeger (1886 – 1979)
In Europa [recensere]
- Simha Arom (1930–)
- Laurentius Aubert
- Béla Bartók (1881–1945)
- Ioannes Blacking (1928–1990)
- Constantinus Brăiloiu (1893–1958)
- Alanus Daniélou (1907–1994)
- Alexander J. Ellis
- Ericus Moritz von Hornbostel (1877–1935)
- Zoltanus Kodály (1882–1967)
- Vertapet Komitas (1869–1935)
- Gerhardus Kubik (1934–)
- Iacobus Kunst (1891–1960)
- Robertus Lachmann (1892–1939)
- Gilbertus Rouget (1902–)
- Andreas Schaeffner (1895–1980)
- Carolus Stumpf
- Tran Quang Hai
- Radulphus Vaughan Williams
- Hugo Zemp
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
- ↑ Carole Pegg, "Ethnomusicology," Grove Music Online, ed. L. Macy, <http://www.grovemusic.com/> (inventum 3 Februarii 2008).
- ↑ Jaime de Angulo
- ↑ SEM: Guide to Programs
- ↑ History of the Archives of Traditional Music; Indiana University Bloomington
- ↑ Mieczyslaw Kolinski; "The encyclopedia of music in Canada"; The Canadian Encyclopedia
Fontes [recensere]
- Blacking, Joannes. 1973. How Musical Is Man? Acroases Ioannis Danz. Seattli et Londinii: University of Washington Press.
- Brailoiu, Constantinus. 1984. Problems of Ethnomusicology. E Francogallico in Latinum conversus ab A. L. Lloyd. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-24528-1.
- Ellis, Alexander J. 1885. "On the Musical Scales of Various Nations." Journal of the Society of Arts. Transcriptio commentarii in situ interretiale http://stuart.sfa.googlepages.com/MSVN00.html (inventum mense Septembre 2008).
- Hood, Mantle. 1971. The Ethnomusicologist. Novi Eboraci in urbe: McGraw-Hill. ISBN 0-07-029725-8.
- Kunst, Iacobus. 1950. Musicologica: (A Study of the Nature of Ethno-Musicology, Its Problems, Methods and Representative Personalities). Amstelodami: Indisch Instituut.
- Kunst, Iacobus. 1974. Ethnomusicology: A Study of Its Nature, Its Problems, Methods and Representative Personalities[,] to Which is Added a Bibliography. Hagae: Martinus Nijhoff.
- Merriam, Alanus P. 1964. The Anthropology of Music. Northwestern University Press.
- Nettl, Brunus. 1983. The Study of Ethnomusicology: Twenty-Nine Issues and Concepts. Urbanae, Sicagi, Londinii: University of Illinois Press.
- Sachs, Curtius. 1940. The History of Musical Instruments. Novi Eboraci in urbe: W. W. Norton.
- Sachs, Curtius. 1943. The Rise of Music in the Ancient World East and West. Novi Eboraci in urbe: W. W. Norton.
- Sachs, Curtius. 1962. The Wellsprings of Music. Hagae: Martinus Nijhoff.
- Simon, Arthurus. 2004. "Musikethnologie." In Musik in Geschichte und Gegenwart. CD-ROM. Berolini: Directmedia. ISBN 3-89853-160-0.
- Titon, Galfridus Todd. 1992. Worlds of Music, editio altera. Novi Eboraci in urbe: Schirmer Books.
Nexus externi [recensere]
- The Society for Ethnomusicology
- The British Forum for Ethnomusicology
- International Council for Traditional Music
- SIL publications on Ethnomusicology listed by country
- Irish World Academy of Music and Dance
- Ethnomusicological study of African Pygmies
- ILAM Internationalis Musicae Africae Bibliotheca
- Links: Ethnomusicology, Folk Music, and World Music (University of Washington)
- Aesthetic Realism: A New Foundation for Interdisciplinary Musicology
- University of Washington Digital Collections – Ethnomusicology Musical Instrument Collection Imagines musicorum mundi instrumentorum
- Smithsonian Global Sound Library Exempla et venditio
- International Council of Ethnodoxologists
- Review of Nettl's 2005 revised edition of "The Study of Ethnomusicology"
- Discovering the Music of Africa
- The World and Traditional Music Section at the British Library Sound Archive
- BGSU::CMA::Departments::MUCT::Ethnomusicology::Degrees apud www.bgsu.edu