Flavius Iulius Dalmatius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Iulius Dalmatius (natus ignoto anno, mortuus anno 337) senator et vir publicus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Dalmatius filius Constantii I imperatoris et Theodorae, filiae Maximiniani imperatoris erat. Itaque semifrater Constantini I imperatoris fuit. Praeterea fratres Flavium Iulium Constantium, Flavium Hannibalianum et sorores Flaviam Iuliam Constantiam, Anastasiam et Eutropiam habuit. Dalmatius uxorem duxit ignotae nominis et ex ea filios Dalmatium et Hannibalianum genuit.

Vita et Officia publica[recensere | fontem recensere]

Quod primis annis imperatoris Constantini fecerit, nescimus. Sed verisimile est, eum Tolosae in Gallia vixisse. Circa annum 330 Constantinopolim vocatus et anno 333 consul factus est. Eodem tempore magistratu censoris paene oblito functus est. Antiochiae iudex de Athanasio episcopo erat, qui necis Arsenii episcopi Ariani false accusatus esset. Anno 334 Calocerum usurpatorem suppressit et supplicio affecit.

Mors[recensere | fontem recensere]

Constantino I imperatore anno 337 mortuo Flavius Dalmatius cum filiis a militibus necatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 287-288


Antecessores:
Lucius Papius Pacatianus et Mecilius Hilarianus
Consul
333
cum
Domitio Zenophilo
Successores:
Flavius Optatus et Amnius Manius Caesonius Nicomachus Anicius Paulinus