Ordines Mendicantes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Dominicus a Fratre Angelico pictus, in ecclesia Sancti Marci Florentina adservatus

Ordines mendicantes[1] sive ordines mendicantium sunt ordines, quibus secundum regulam eorum possessiones habere non licet, quoniam consilio evangelico paupertatis astricti sunt. Victum operis, donationibus eleemosynisque quaerunt.

Mendicantes Ecclesiae Catholicae[recensere | fontem recensere]

Ordines mendicantes Ecclesiae Catholicae saeculo decimo tertio orti sunt. Aliter ac ordines sive monasteria priora totum ordinem, non solum singulum monachum ad paupertatem obligaverunt, Sodales ordinum mendicantium viriles (aliter ac monachi) non iam ad monasterium peculiare iuncti erant.

"Quattuor ordines mendicantes de iure communi“[2] Medii Aevi sunt Dominicani, ordines Franciscani (cum Conventualibus, Capuccinis et Clarissis), Carmelitae et Ordo Sancti Augustini (tum Ordo Eremitarum Sancti Augustini dictus).

Concilium Lugdunense Secundum (1274) etiam Ordinem Servorum Mariae ordinem mendicantem agnovit, quosdam alios suppressit. Postea etiam Ordo Beatae Mariae de Mercede redemptionis captivorum (et alii ordines) ad mendicantes numerabantur.

Ordines mendicantes adhuc saeculo decimo tertio celerrime tota Europa occidentali mediaque diffusi sunt. Aliter ac ordines antiqui non solitudinem quaesiverunt, se imprimis in urbibus considerunt, ubi praedicando, docendo atque curae animarum navando reformationem vitae Catholicae appetebant.

Ecclesiae ordinum mendicantium initio admodum inornatae latae amplaeque extructae sunt, ut quam maximam multitudinem hominum, qui ad praedicas convenissent, continerent.

Ordines mendicantes magni Franciscanorum Dominicanorumque per duo saecula magnam vim in vitam hominum religiosam consecuti sunt et diu etiam in universitatibus docentes praevalebant. Ex iis numerosi theologi (sive scholastici sive mystici), inquisitores (imprimis ex ordine Dominincano, cui inquisitio a papa Gregorio IX saeculo decimo tertio demandata est), pastores animarum et poetae - ut puta Iacobus de Benedictis (Stabat Mater) dt Thomas de Celano (Dies irae) - orti sunt.

Concilium Tridentinum leges circa possessionem laxavit: Franciscanis (cum ramis ordinis) exceptis ex tunc aliis ordinibus - sicut ordinibus antiquis - possessiones communiter habere licebat.

Feminei rami mendicantium[recensere | fontem recensere]

Lex canonica semper religiosas, quae vota sollemnia profitentur (i.e. moniales), ad clausuram obligavit, etiam, si sodales viriles eorundem ordinum in apostolatu operam navant. Cum e.g. Franciscani vel Dominicani fidelibus evangelium praedicent, Clarissae vel Dominicanae in clausura inclusae missionem religiosorum oratione paenitentiaque adiuvent. Mulieribus, quae in mundo manere volunt, per vota simplicia sibi ordini tertio adunare licet. Exempla fundatorum imitantes paupertatem castitatemque profitentur, sed in domibus eorum manent. Inter sodales Tertii Ordinis Sancti Francisci, qui dicitur, illustrissimae sunt sanctae Elisabeth Hungariae et Margarita de Cortona, Catharina Senensis autem clarissima tertiaria Dominicana fuit.

Cum multae tertiariae se in vitam communem coniunxissent, a saeculo decimo sexto numerosae congregationes institutioni, aegrotorum ministerio vel missionibus deditae exstiterunt. Inter maiores sunt: Institutum Sorores Dominicanae Caritatis a Praesentatione Beatae Mariae Virginis, Congregatio Sororum III Ordinis S.P. Francisci Infirmis Ministrantium, Congregatio Sororum a Caritate B.M.V. de Mercede, Congregatio Franciscalium Missionariarum a Maria, Congregatio Sororum Tertiariarum Franciscanarum a Sancta Elisabeth et Sorores Augustinianae Missionariae.

Ordines Mendicantes sensu latiore[recensere | fontem recensere]

Monachi mendicantes Hinduistici in Kathmandu
  • Ecclesiae Orthodoxae monachos mendicantes ignorant; monachis labore proprio victum quaerendum, eleeomosynas autem pauperibus dandas esse iis persuasum est.
  • In Buddhismo monachi mendicantes sunt forma originaria monachesimi et adhuc rari inveniuntur.
  • In Hinduismo monachi mendicantes Sadhu appellantur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Richard Fitz Radulphus: Propositiones contra ordines mendicantes, 1357
  2. Catholic Encyclopedia

Nexus externi[recensere | fontem recensere]