Euphorbiaceae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Euphorbiaceae
Aleurites moluccana
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Malpighiales
Familia: Euphorbiaceae
Juss.
Subfamiliae

Euphorbiaceae sunt familia plantarum florentium ordinis Malpighialium, cui sunt circa 280 genera et fere 6000 specierum. Pleraeque sunt herbae zonarum tropicarum; multae sunt frutices arboresque. Species plerumque in tropicis Indomalaesiae Americaeque Meridionalis regionibus habitant.

Usus[recensere | fontem recensere]

Nonnullae plantae sunt maximi momenti; exempli gratia, Hevea brasiliensis, Jatropha curcas, Manihot esculenta, et Ricinus communis. Multae excoluntur pro ornamento, sicut Euphorbia pulcherrima (Anglice: poinsettia). In America Septentrionali, Euphorbia esula et Sapium sebiferum, cum invadere soleant, plantae inutiles habentur. In medicina, nonnullae species sunt contra herpem simplicem? efficaces.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. L. A. Betancur-Galvis, G. E. Morales, J. E. Forero, et J. Roldan (2002), "Cytotoxic and Antiviral Activities of Colombian Medicinal Plant Extracts of the Euphorbia genus," Memórias do Instituto Oswaldo Cruz 97(4):541–546.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg