Malpighiales

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Malpighiales
Flos Calophylli inophylli
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Malpighiales
Mart.
Familiae

Vide commentarium.

Malpighiales sunt unus ex maximis Angiospermarum ordinibus, circa 16000 specierum habens, fere 7.8 centesimarum omnium Eudicotyledonum.[1] Ordo est diversissimus et difficillime agnotus, sine indiciis phylogenesis molecularis. Malpighiales non agnoscuntur in systematibus taxinomicis solum in morphologia plantarum conditis. Aestimant rationes horologii molecularis originem gregis stirpis Malpighialium fuisse abhinc annorum circa centiens centena milia et originem eorum gregis coronarii abhinc annorum circa nonagiens centena milia.[2]

Malpighiales in triginta duabus ad quagraginta duabus familiis describuntur, secundum ordinis clados qui gradum taxinomicum familiae habeant.[3] Maxima familia, magna ex parte, est Euphorbiaceae, circa 6300 specierum in circa 245 generibus habens.[4]

In studio sequentiarum DNA genorum tredecim anno 2009 effecto, quadraginta duae familiae in sedecim cladis positae sunt. Paene nihil de coniunctionibus horum sedecim gregum certo scitur.[3] Malpighiales et Lamiales fortasse maximi sunt ordines cuius phylogenesis mansit ignoti.[5]

Coniunctiones[recensere | fontem recensere]

Cladus COM appellatus consistit in ordinibus Celastralibus, Oxalidalibus, et Malpighialibus.[6] Nonnulli putant eum quartum ordinem continere, Huales, ergo familiam Huacearum in suo ordine ponentes, ab Oxalidales separatam.[7] Nonnulla studia recentia Malpighiales ponunt sororem Oxalidalium sensu lato (Huaceis inclusis),[8][3] sed alia studia alternam cladi COM topologiam invenerunt.[6] [9][2]

Cladus COM est pars gradus taxinomici Fabidarum vel Eurosidarum I appellati.[10] Fabidae vicissim sunt pars gregis diu agnoti, videlicet Rosidarum.[11]

Historia[recensere | fontem recensere]

Malpighiaceae fuerunt typus familiae unius ex ordinibus a Jussieu in libro Generibus Plantarum anno 1789 excogitatis.[12] Fridericus von Berchtold et Ioannes Svatopluk Presl talem ordinem anno 1820 descripserunt,[13] sed hi auctores, taxinomistarum hodiernorum dissimiles, suffixo -ales in nominibus suorum ordinum non usi sunt. Nomen Malpighialium a nonnullis ad Carolum von Martius attribuitur.[11] Saeculo vicensimo, nomen Ioanni Hutchinson usitate coniunctum est, qui eo in omnibus sui libri The Families of Flowering Plants editionibus tres usus est.[14] Nomen autem ab eruditis qui post scripserunt, inter annos 1970 et 1993, non usum est.

Prima Malpighialium hodiernarum cognitio a phylogenesi Spermatophytorum anno 1993 edita de sequentiis DNA geni RuBisCO (saepe rbcL scripti) venit.[15] Hoc studium invenit gregem rosidarum omnium gregum in prioribus classificationis plantarum systematibus cognitorum dissimilem. Grex Phylogeniae Angiospermarum, ut a systematibus taxinomicis eo tempore in usu dissidet, resurrectionem nominis Hutchinson fecit, etiamsi eius notio Malpighialium multum nunc in Celastralibus et Oxalidalibus continuit.[16]

Circumscriptio[recensere | fontem recensere]

Malpighiales sunt monophyletici, et in studiis phylogenesis molecularis gravem subsidium statisticum accipit.[1] Systemate APG II anno 2003 vulgata, minores circumscriptionis ordinis mutationes factae sunt. Familia Peridiscaceae a duobus generibus ad tres et deinde ad quattuor extenta est, in Saxifragales translata.[3][17]

Genera Cyrillopsis (Ixonanthaceae), Centroplacus (Centroplacaceae), Bhesa (Centroplacaceae), Aneulophus (Erythroxylaceae), Ploiarium (Bonnetiaceae), Trichostephanus (Samydaceae), Sapria (Rafflesiaceae), Rhizanthes (Rafflesiaceae), et Rafflesia (Rafflesiaceae) Malpighialibus addita vel confirmata sunt anno 2009 exeunte.[3]

Nonnullae Malpighialium delimitationes etiam mutatae sunt, insigniter segregatio Calophyllacearum et Clusiacearum sensu lato, cum illae paraphyleticae monstratae sint.[3] Eruditi de delimitatione familiae inter se differunt; exempli gratia, Samydaceae et Scyphostegiaceae aut familiae agnoscuntur, aut in maiore familia Salicacearum.[18]

Phylogenesis[recensere | fontem recensere]

Phylogenesis Malpighialium, gradu profundissimo, est sexadecatomia (sedecim cladorum) non resoluta. Eruditi aestimant totam phylogenesis resolutionem exiget saltem 25000 parium basalium datorum sequentiarum DNA per taxon.[19] Arbor phylogenetica infra monstrata ex Wurdack et Davis (2009) capitur. Statisticum cuiusque rami subsidium est 100 centesimae, certis nominibus exceptis.

Malpighiales
98/100 

Putranjivaceae



Lophopyxidaceae




Irvingiaceae


84/100  

Centroplacaceae



Caryocaraceae



Pandaceae



Ixonanthaceae



Humiriaceae



Linaceae




Elatinaceae



Malpighiaceae



84/100  

Ctenolophonaceae


Rhizophoraceae s.l.  

Erythroxylaceae



Rhizophoraceae




99/100  

Balanopaceae


Chrysobalanaceae s.l.  


Trigoniaceae



Dichapetalaceae





Euphroniaceae



Chrysobalanaceae





Ochnaceae s.l.  

Ochnaceae



Medusagynaceae



Quiinaceae



clusioidea  
92/98  

Bonnetiaceae



Clusiaceae





Calophyllaceae




Hypericaceae



Podostemaceae





phyllanthoidea  

Picrodendraceae



Phyllanthaceae





Peraceae


90/90  

Rafflesiaceae


85/100  

Euphorbiaceae




cladus parietalis 

Achariaceae


76/98  

Goupiaceae


82/100  

Violaceae


Passifloraceae s.l.  

Malesherbiaceae




Turneraceae



Passifloraceae







Lacistemataceae


Salicaceae s.l.  

Samydaceae




Scyphostegiaceae



Salicaceae








Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Peter F. Stevens (2001+). "Malpighiales". In Angiosperm Phylogeny Website in Missouri Botanical Garden Website.
  2. 2.0 2.1 Susana Magallón et Amanda Castillo (2009), ""Angiosperm diversification through time"", American Journal of Botany 96 (1): 349–365 .
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 Kenneth J. Wurdack et Charles C. Davis. 2009. "Malpighiales phylogenetics: Gaining ground on one of the most recalcitrant clades in the angiosperm tree of life." American Journal of Botany 96(8):1551–1570.
  4. Alan Radcliffe-Smith. 2001. Genera Euphorbiacearum. Royal Botanic Gardens, Kew: Ricmondiae Angliae.
  5. Douglas E. Soltis, Pamela S. Soltis, Peter K. Endress, et Mark W. Chase (2005), Phylogeny and Evolution of the Angiosperms., Sunderlandiae Massachusettiae: Sinauer, ISBN 978-0878938179 .
  6. 6.0 6.1 Hengchang Wang, Michael J. Moore, Pamela S. Soltis, Charles D. Bell, Samuel F. Brockington, Roolse Alexandre, Charles C. Davis, Maribeth Latvis, Steven R. Manchester, et Douglas E. Soltis (10 Martii 2009), ""Rosid radiation and the rapid rise of angiosperm-dominated forests."", Proceedings of the National Academy of Sciences 106 (10): 3853–3858 .
  7. Alexander B. Doweld. 2001. Prosyllabus Tracheophytorum. Tentamen systematis plantarum vascularium (Tracheophyta). Geos: Moscow, Russia.
  8. Li-Bing Zhang and Mark P. Simmons (2006), ""Phylogeny and delimitation of the Celastrales inferred from nuclear and plastid genes."", Systematic Botany 31 (1): 122–137 .
  9. J. Gordon Burleigh, Khidir W. Hilu, et Douglas E. Soltis (2009), File 7, ""Inferring phylogenies with incomplete data sets: a 5-gene, 567-taxon analysis of angiosperms."", BMC Evolutionary Biology 9: 61 .
  10. Philip D. Cantino, James A. Doyle, Sean W. Graham, Walter S. Judd, Richard G. Olmstead, Douglas E. Soltis, Pamela S. Soltis, et Michael J. Donoghue (2007), ""Towards a phylogenetic nomenclature of Tracheophyta."", Taxon 56 (3): 822–846. .
  11. 11.0 11.1 Peter F. Stevens (2001+), Angiosperm Phylogeny Website .
  12. Antonius Laurentius de Jussieu 1789. Genera Plantarum:252. Herrisant and Barrois: Paris.
  13. James L. Reveal (2008+), ""A Checklist of Family and Suprafamilial Names for Extant Vascular Plants."", Home page of James L Reveal and C. Rose Broome. .
  14. John Hutchinson The Families of Flowering Plants editio 3a. 1973. Oxford University Press.
  15. Mark W. Chase et alii (42 auctores), "Phylogenetics of seed plants: An analysis of nucleotide sequences from the plastid gene rbcL," Annals of the Missouri Botanical Garden 80(1993):528–580.
  16. The Angiosperm Phylogeny Group. 2003. "An update of the Angiosperm Phylogeny Group classification for the orders and families of flowering plants: APG II." Botanical Journal of the Linnean Society 141(4):399–436.
  17. Douglas E. Soltis, Joshua W. Clayton, Charles C. Davis, Matthew A. Gitzendanner, Martin Cheek, Vincent Savolainen, André M. Amorim, et Pamela S. Soltis. 2007. "Monophyly and relationships of the enigmatic family Peridiscaceae". Taxon 56(1):65–73.
  18. Mac H. Alford. 2007. "Samydaceae". Version 06 February 2007. In The Tree of Life Web Project.
  19. Shuguang Jian, Pamela S. Soltis, Matthew A. Gitzendanner, Michael J. Moore, Ruiqi Li, Tory A. Hendry, Yin-Long Qiu, Amit Dhingra, Charles D. Bell, et Douglas E. Soltis. 2008. "Resolving an Ancient, Rapid Radiation in Saxifragales". Systematic Biology 57(1):38–57.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]