Epirus (despotatus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Chronologia
Civitas Epirotica (despotatus)
m. Apr. 1204 Socii quartae expeditionis sacrae Constantinopolim capiunt.
Dissolutio distributioque Imperii Romani Orientalis.
autumno 1204 Michael I Comnenus Ducas Artae rerum potitur
et civitatem Epiroticam condit.
1212 Magnae Thessaliae partes bello contra
Latinum Thessalonicae regnum capiuntur.
1213–1214 Bellum contra rem publicam Venetiarum.
Epirotes Dyrrachium Corcyramque capiunt.
1214 Expansio in Macedoniam, Lychnidus fit Epirotica.
initio 1215 Michael I necatur. Frater Theodorus succedit.
Filium fratris Michaelem II fugat.
1216 Demetrius Chomatianus fit archiepiscopus Lychnidiensis.
1217 Imperator Latinus designatus Petrus de Courtenay
capitur ac interficitur.
1217–1224 Theodorus in Macedonia proficienter bellum gerit.
m. Dec. 1224 Thessalonica capitur, dominium Latinum
in septentrionali Aegaei maris litore finitur.
1225 Theodorus imperator coronatur,
Thraciam invadit, Hadrianopolim capit.
Maximus civitatis ambitus, foedus cum Bulgaris.
1230 Theodorus Bulgaros petens vincitur,
pugna de Kokotnitza. Despota capitur,
civitas in plura dominia dissolvitur:
Epirus, Thessalonica, Thessalia et Acarnania.
In Epiro Michael II rerum potitur.
1241 Michael II hereditate Thessaliam accipit.
1251 Bella cum Romanis Nicaeis incipiunt:
Pugnae de Macedonia superiore, Albania media et Thessalia.
1257 Manfredus, rex Siciliae, Epirum aggreditur. Corcyram et
plures portus castraquae in Epiro septentrionali capit.
1259 Post pugnam de Pelagonia Epirus
potentia imperio Nicaeo cedit
et tantum vis regionalis remanet.
m. Iul. 1261 Imperator Michael VIII Palaiologus Nicaeus
Constantinopolim furto capit, Imperium restituit.
Epirus autonomus permanet.
1268 Michaels II moritur: In Epiro filius Nicephorus I
succedit, Thessaliam frater germanus Ioannes accipit.
ab 1268 Bella diutina ac societates alternae
cum regibus Neapolitanis et Imperio Romano Orientali.
Epirus plurima territoria ab Ioannina in
septentriones versus dimittit.
1297 Nicephoro I filius eius minor natu Thomas succedit.
a saec. 14
ineunte
Populi Albanici maiore numero in Epiro considunt.
Multi a principibus mercede conducuntur.
1318 Nicolaus Orsini, comes palatinus Cephalleniae,
avunculum Thomas necat seque Epiri principem facit.
1323 Nicolaus a fratre Ioannes interficitur,
qui ei succedit, Cephalleniam autem amittit.
1335 Ioanni filius minor natu Nicephorus II succedit.
1340 Imperator Andronicus III Nicephorum II mittit
et Epirum denuo provinciam byzantinam facit.
1348 Tsar Serbicus Stephanus Dušan Epirum capit.
Terram fratri germano Simeoni Uroš dat.
1355 Stephanus Dušan moritur, imperium Serbicum
dilabitur. Perturbatis temporibus, quae sequuntur,
Nicephorus II denuo rerum potitur.
1359 Nicephorus II contra Albanos acie cadit,
Simeon Ioanninam denuo recipit.
1366 Thomas Preljubović fit gubernator Ioanninae
et Simeone mortuo (1370) dominus ibidem.
1385 Esau Buondelmonti fit despota Ioanninae.
Primus princeps Epiroticus Sultanum
Ottomanicum imperatorum agnoscit.
1417–1449 Epirus gradatium in Imperium Ottomanicum inseritur.

Despotatus Epirus fuit una e civitatibus Graecis, quae in territorio antea Imperii Romani Orientalis post quartam expeditionem sacram anno 1204 ortae sunt. Civitas finibus alternis usque ad saeculum decimum quartum exeuntem exstabat. Regiones principales erant Epirus, quae regio civitati nomen dedit, et Acarnania. Civitati continuae cum potentiis regionalibus pugnae erant gerendae, primo cum Bulgaris et Imperio Byzantino, quod rursus corroboratum est, postea cum Regno Neapolitano et Imperio Serbico, quae omnia Epirum ad imperium eorum adiungere studebant. In plura dominia dilapsus Epirus inter anno 1386-1449 gradatim in Imperium Ottomanicum insertus est.

Appellatio Despotatus Epirus fontibus illius temporis non adhibetur, nam despota ordinem in aulae byzantinae hierarchia denotat. Epirus autem semper autonomus ab Imperium Nicaeum sive ab Imperium Romanum restitutum fuit. Plerumque principes se Archontes aut simpliciter Kyrioi nominabant. Nihilo minus quidam Epiri principes post annum 1230 ab imperator byzantino titulo despotae ornati sunt.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Civitates in territorio antea Imperii Romani Orientalis post quartam expeditionem sacram 1204

Origo et confirmatio[recensere | fontem recensere]

Despotatus Epiri a Michaele Angelo Comneno Duca, filio spurio Sebastocratoris Ioannes Ducas (Sebastocrator)Ioannis Angeli Comneni, conditus est. Per aviam Theodoram Comnenam stirps fuit imperatoris Alexii I et consobrinus imperatorum Isaac II et Alexii III tunc regnantium. Constantinopoli versatus est, cum socii quartae expeditionis sacrae aetate anni 1203 urbem imperialem attigerunt.

Mense Aprili anni 1204 urbe capta cruciferi Imperium Romanum distribuere coeperunt. Venetiani etiam litus Epiroticum cum insulis Ioniis sibi vindicaverunt. Michael se comitatui Bonifacii Montisferrati applicuit, ubi idem profectus est, ut terras in Graecia septentrionali sitas occuparet. In Thessalia autem Michael a Bonifacio discessit et Artam, quae adhuc sub dicione gubernatoris byzantini Senacherim erat, abiit illi contra Latinos adiuturus.

Senacherim iam mortuus erat ante quam Michael Artam pervenit. Fortiter seditionem compressit, se gubernatorem fecit, filiam (aut viduam) antecessoris in matrimonium duxit, quo ingentia latifundia sibi paravit. Ita Michael dominus factus est unius ante Imperii Romani regionis rebus prosperis praestantissimae, praesertim cum proximi belli vastationibus intacta esset. Praetera profugi Graeci immigraverunt et civitatis copias confirmaverunt.

Castrum Petrela in Albania media
Civitas Epirotica 1205–1230

Iam anno 1205 Michael omnia territoria byzantina a Pindo in occidentem versus a castro Petrela (in Albania media) usque ad Naupactum Sinui Corinthio adiacentem dicioni suae subiecerat.

Ad regnum confirmandum Michael multa et periculosa molitus est. In speciem se papae subiecit praesidium contra Venetianos sperans. Anno 1209 Michael foedus cum principe Bulgarico icit, quod autem duobus annis post Macedoniam superiorem invadens fregit. Cum re publica Venetiarum anno 1210 res ad concordiam adduxit superioritatem Serenissimae verbo agnoscens mercatoribusque eius privilegia praebens.

Eodem anno etiam Thessalonicam quamvis frustra aggressus est, ano 1212 magnas Thessaliae partes occupavit. Anno 1213 Venetiis Dyrrachium eripuit, anno proximo Corcyram. Eodem anno 1214 Lychnidus Epirotica facta est; dum autem Albaniam septentrionalem et Serbiam invadit, initio anni 1215 interfectus est. Frater germanus Theodorus ei successit.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John V. A. Fine: The Late Medieval Balkans: A Critical Survey from the Late Twelfth Century to the Ottoman Conquest. Universitas Michiganiae 1994. ISBN 0-472-08260-4.
  • Donald M. Nicol: The Despotate of Epiros (1204–1267). Oxoniae 1957.
  • Donald M. Nicol: The Last Centuries of Byzantium, 1261–1453. 2. Ed., Cantabrigiae 1993.
  • Johannes Pahlitzsch: Studien zur Provinz- und Zentralverwaltung im Machtbereich der epirotischen Herrscher Michael I. und Theodoros Dukas (2 partes). In: Epeirotika Chronika Vol. 24(1982), p. 73–120 et Vol. 25(1983), p. 37–112.
  • Brendan Osswald: The Ethnic Composition of Medieval Epirus. In: St.G. Ellis, L. Klusakova (Ed.): Imagining Frontiers – Contesting Identities. Pisae 2007, ISBN 978-88-8492-466-7, p. 125–154.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fine, The Late Medieval Balkans. p. 68 s.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]