Encytus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Encytus (Graece ἔγχυτος) in opere culinario Graeco-Romano fuit cuppedium e mixtura cum caseo facta, in adipem ferventem iniecta (poëta Graecus Hipponax id cum opere Veneris comparavit) et sic fricta.[1] Cato in libro suo De agri cultura sic imperat:

Encytum sic facito
Encytum ad eundem modum facito uti globos, nisi calicem pertusum cavum habeat. ita in unguen caldum fundito. honestum quasi spiram facito idque duabus rudibus vorsato prensatoque; item unguito coloratoque caldum ne nimium. id cum melle aut cum mulso apponito.
– Cato, De agri cultura 80

Encytus hodiernus[recensere | fontem recensere]

Encyti

Encytus (Catalane: xurro et inde Hispanice: churro) hodiernus, qui placenta bunnoli (Catalanice: bunyol) est, oritur de regione valentiana. Verbum catalanum xurro (homo qui non Catalanice, sed Hispanice loquitur in ea parte regionis Valentianae, quae etiam xurra vulgo appellata est) provenit de regione Valentiana.

Matritenses hodierni encytos similes faciunt et cum socolata edunt (vide Socolata cum encytis).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]