Elote

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Puer elotem edit.
Elotes.

Elote (Navatlace ēlōtl 'eːloːt͡ɬ) est maizium in spica in folliculo coctum pro cibo viario in Mexico venumdatum, et saepe domi simile praeparatum. In Mexico, Sicagi, et in Civitatibus Foederatis Meridianis, mos est elotes in bacillo consumere, vel folliculum spicae retractum ut manubrium sit prehendere. Condimenta sicut sal, pulvis chili, butyrum, caseus, sucus limi vel lumiae, mayonnaise, et cramum acerbum (vel crema Mexicana) usitate ad elotem adduntur. Mixtura piperis et limonis populo gratus in Texia est.

Alius modus elotum proferendorum est nucleos in cratera partiri. Incolae meridianarum mediarumque Mexici regionum hunc cibum appellant esquites potius quam elote.

In meridianis mediisque Mexici regionibus, elotes ad edendum parati a vendoribus viariis et in stationibus ad viam usitate venumdantur, sed alibi saepius in popinis venumdantur. Elotes in aqua coquuntur, et cum divenderentur, condimenta ab emptore electa adduntur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!