Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ecclesiae Veteres Orientales

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Notio Ecclesiae Veteres Orientales est conversio e Lingua Anglica ("Ancient Oriental Churches"), quae etiam in Linguam Theodiscam ("Altorientalische Kirchen") et Hispanicam ("antiguas iglesias orientales") translata est.

Ecclesiae Veteres Orientales illae ecclesiae orientales appellantur, quae post Concilium Ephesinum (431) vel post Concilium Chalcedonense (451) ab Ecclesia Imperii Romani separatae sunt. Ecclesiae Veteres Orientales sunt aut ecclesiae gentiliciae, qui extra limites Imperii Romani Orientalis versabantur, aut communitates hominum Aegypti Syriaeque (i.e. Graeci, Copti vel Syri), qui centralismo Constantinopolitano resistebant. Separatio causis dogmaticis et politicis facta est.

Sequentes ecclesiae inter Veteres Orientales numerantur:

et (dogmatice contraria):

Omnes ecclesiae, qui Concilium Chalcedonense vel Ritum Byzantinum acceperunt, inter Veteres Orientales numerari non solent, ut puta Ecclesia Orthodoxa Apostolica Georgiana, neque Ecclesiae Catholicae Orientales, qui Novo Aevo exstiterunt.

Lingua liturgica cuiuscumque ecclesiae est lingua sua gentilicia (Syrica, Coptica, Armenica, Georgiana, Aethiopica, Nubiana antiqua). Quaedam ecclesiae etiam aliis linguis utuntur, ut puta Arabica, Malayana vel linguis occidentalibus.

Fuga vel emigratione vel conversione ad religionem Islamicam Ecclesiae Veteres Orientales in terris, in quibus ortae sunt, multos fideles amiserunt. Armenia et forsitan Aethiopia exceptis hodie sunt ecclesiae minoritariae. Simul autem in terris occidentalibus diffusae sunt. Quin etiam Ecclesia Orientis Syrorum sedem primariam Sicagum transtulit.

Mense Ianuario 1965 superiores et clerici omnium ecclesiarum orientalium orthodoxarum Neanthopoli conferentiam egerunt. Hic fuit primus conventus e Concilio Ephesino. Ecclesiae structuras, quibus unae alias adiuvarent, constituerunt.


Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Christian Lange, Karl Pinggéra (Ed.): Die altorientalischen Kirchen. Glaube und Geschichte. Darmstadii 2010, ISBN 978-3-534-22052-6.
  • Wolfgang Hage: Das orientalische Christentum. Die Religionen der Menschheit. Vol. 29/2. Stuttgardiae 2007, ISBN 978-3-17-017668-3.