Dominus pascit me
E Vicipaedia
Dominus pascit me est initium et ergo titulus noti Psalmi 23 (Vulgata: 129). Hic psalmus, qui de providenta et auxilio Deus Divino enarrat, a multis compositoribus in musica ornatus est, exempli gratia: Franciscus Schubert, Leo Bernstein, etc.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit;
in pascuis virentibus me collocavit,
in longitudinem dierum.
super aquas quietis eduxit me.
Animam meam refecit.
Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in Valle umbrae Mortis,
non timebo mala, quoniam Tu mecum es,
virga Tua et baculus Tuus,
ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitae meae,
et inhabitabo in Domo Domini– Psalmus 23
[recensere] Nexus externi
- Plasmus 23 (Vulgata)
- Psalmus 23 Iudaice
- Psalmus 23 Iudaice recitatus
- Psalmus 23 (Versio Bibliae Regis Iacobi (King James Version)

