Latinitas bona

Dio Cocceianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dio Cocceianus (vel Dio Chrysostomos, natus circa 40, mortuus post annum 112) rhetor et philosophus fuit.

Patria et Familia[recensere | fontem recensere]

Patria eius Prusa in Bithynia fuit. Pater Paticrates civis ditissimud Apameae et familiaris imperatoris, verisimile Claudius, mater civis Romana erat. Familia ergo in numero nobilum Bithyniae habebatur. Dio ipse adulescens civis Romanus factus est, quo honore Domitianus imperator eum affecit. Propter nomen eius semper propinquus Cassii Dionis rerum gestarum scriptoris credebatur, qui eadem in provincia natus est. Sed nihil certi de ea re novimus[1].

Vita[recensere | fontem recensere]

Circa annum 65 patriam uxorem liberum reliquit, ut Romam proficisceret et ibi humanitatem erudiat. Romae Gaius Musonius Rufus philosophus stoicus magister fuit, quam autem postea, cum Musonius anno 71 Roma pelleretur. Sed et ipse inter annos 82 et 88 Roma et Bithynia relegatus est, cum Domitianus Augustus omnes philosophos pepulit. Fortasse autem amicitiae vel Titi Flavii Clementis vel Titi Flavii Sabini ei perniciei fuit.
Cum nesciret, quid faceretur, oraculum Delphorum adiit. Hoc ut credebat ei suasit, ut per imperium Romanum migraret. Itaque sequebtibus annis Danubium et Getas visitabat. Anno 96, postquam caedes Domitiani castris quibusdam Romanis nota est, Dion milites Romanos rebellantes ad disciplinam orationibus suis revertit, ut dicebatur. A Nerva imperatore revocatus in Bithyniam et Romam rediit. Ibi fuit consiliarius Traiani imperatoris et ad eum quattor orationes regias habuit. Anno 112 in iudicio Plinii Minoris proconsulis Bithyniae et Ponti provinciae vocatus est, quod cum Flavio Archippo et Claudio Eumolpo de Arco a Dione aedificato iurgavit[2]. Quid causae eventus esset, nescimus. Paulo post Dion verisimile mortuus est[3].

Opera[recensere | fontem recensere]

Dion circa LXXX orationes de rebus variis reliquit de ratione vitae, virtute, liberate servitute, divitiis, avaritia, vitiis, bello, inimicitiis et pace, de officio recto et aliis rebus ethicis. Alia opera, ut historia Getica, laudes psitaci et culicae perditae sunt[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dion von Prusa, Olympische Rede, edd. Hans-Joseph Klauck/Balbina Bäbler, Darmstadii 2002, p. 11-12
  2. Plinius Minor, 'Epistulae, X 82,1-2
  3. Dion von Prusa, edd. Klauck/Bäbler, p. 17-18
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 621-622