Mongkut (rex Siamensis)
E Vicipaedia
Rex Mongkut senex cum successore principe Chulalongkorn
Mongkut sive Chom Klao (จอมเกล้า; natus die 18 Octobris 1804; mortuus die 1 Octobris 1868) fuit ab anno 1851 usque ad obitum rex Siamensis. Fuit filius principis Isarasunthorn (qui postea fit rex sub nomine Rama II) uxorisque eius Bunrod.
[recensere] Familia
Mongkut uxores triginta et quinque accepit, e quibus quadraginta et tres filias, triginta et novem filios genuit, inter quos:
- ex uxore prima:
- Nobawongse, avum patriarchae
- e Debsirindra filia maiori natu principis Mataya, nepte regis Ramae III
- Chulalongkorn, anno 1853 natum, patris successorem
- Chandornmondon, anno 1855 natam, 1863 mortuam
- Chaturonrasmi, anno 1856 natum, proavum familiae Chakrabandhu
- Bhanurangsri, anno 1860 natum, proavus familiae Bhanubandhu
- e chao chom Piam
- Devawongse, anno 1858 natum, proavum familiae Devakul et reginae Sirikit
- Svasti, anno 1865 natum, proavum familiae Svastivatana, pater reginae Rambai Bani
- Sunandha, quae inter uxores regis Chulalongkorn accepta est
- Saowabha, quae inter uxores regis Chulalongkorn accepta est
- Sawang, quae inter uxores regis Chulalongkorn accepta est
- e chao chom Klin
- Krida, anno 1855 natum, postea Naresr nuncupatum, proavum familiae Kridakara
- e chao chom Sangwalya
- Prachak, anno 1855 natum, proavum familiae Thongyai
- e chao chom Pae
- Vajirañana, anno 1859 natum, patriarcham
- e chao chom Hun
- e chao chom Kien
- Varavan, anno 1861 natum, postea Naradhib nuncupatum, proavum familiae Varavan
- e chao chom Chum
- Damrong Rajanubhab, anno 1862 natum, proavum familiae Diskul
- e chao chom Haem
- Sri, anno 1862 natum
- e Banarai (filia minor natu principis Mataya, neptis regis Rama III)
- Naris, anno 1863/4 natum, proavum familiae Chitrabongse
- e Manda Samli
- Sukhumala, anno 1861 natam, quam inter uxores accepit rex Chulalongkorn
[recensere] Nexus externi
- Index uxorum liberorumque regis Mongkut apud Vicipaediam Thai
- Genealogia (Anglice)
[recensere] Bibliographia
- Sir John Bowring, The Kingdom and People of Siam. Londinii 1857.
- Chula Chakrabongse, Lords of Life: the paternal monarchy of Bangkok 1782-1932 (Londinii: Alvin Redman, 1960) pp. 178-215.
- Alexander B. Griswold, "The Real King Mongkut of Siam" in Eastern World (March 1955).
- Anna Leonowens, The English Governess at the Siamese Court. Boston, 1871.
- M. R. Seni Pramoj, "King Mongkut as Legislator" in Journal of the Siam Society vol. 38.