Chulalongkorn (rex Siamensis)
E Vicipaedia
Chulalongkorn sive Chula Chom Klao (จุลจอมเกล้า; 1853–1910) fuit ab anno 1868 usque ad obitum rex Siamensis. Fuit filius regis Mongkut e regina Debsirindra genitus. Inter consiliarios habuit Gustavum Rolin-Jaequemyns, iuris consultum, origine Belgam, qui libertatem regni Siamensis summo ingenio protegit. Anno 1897, rex Europam petivit atque iter per Russiam, Prussiam, Austriam, Franciam, Britanniam fecit; anno 1907 in Anglia rursus profectus est
Septuaginta sex liberos genuit (filias quadraginta et quattuor, filios triginta et duos); novaginta et duas uxores accepit, inter quas tres sorores suas, filias regis Mongkut, sed matris aliae nomine Piam, sorores etiam principis Devawongse:
- Sunandha, quae cum liberos mortua est anno 1881
- Sawang, e qua octo liberos genuit, inter quos
- Vajirunhis, anno 1878 natum, anno 1895 mortuum
- Valaya, anno 1884 natam
- Mahidol Adulyadej, anno 1892 natum, pater regum Ananda Mahidol et Bhumibol Adulyadej
- Saowabha, titulo uxoris primariae distincta, e qua novem liberos genuit, inter quos
- Vajiravudh, anno 1881 natum, regem futurum, patris successorem
- Chakrabongse, anno 1883 natum
- Asdang, anno 1889 natum
- Chutatuj, anno 1892 natum
- Prajadhipok, anno 1893 natum, regem futurum, fratris Vajiravudh successorem
Inter uxores alias accepit:
- Sukhumala, qui et illa soror regis fuit ex alia matre; ex ea duos liberos genuit, inter quos:
- Paripatra, anno 1881 natum
- chao chom Talub, e qua genuit:
- chao chom Ward, e qua genuit:
- Purachatra, anno 1882 natum, familiae Chatrachai proavus
- principissam Sai, e qua genuit:
- Yugala, anno 1883 natum, familiae Yugala proavum
- chao chom Neung, e qua genuit:
- Rangsit, anno 1885 natum, familiae Rangsit proavum
Nexus externi[recensere]
- Index uxorum liberorumque regis Chulalongkorn apud Vicipaediam Thai
Bibliographia[recensere]
- Chula Chakrabongse. 1960. Lords of Life: the paternal monarchy of Bangkok 1782–1932. Londinii: Alvin Redman, pp. 216-267.