Aetna
E Vicipaedia
Haec pagina vulcano in Sicilia explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Aetna" appellatur, vide Aetna (discretiva).
Aetnam?
Aetna (Italice: Etna) est mons ignifer in Sicilia, maximus Siciliae mons, et maximus totius Europae vulcanus. Culmen crescit vel decrescit post aliquas eruptiones; altus dicitur hodie 3320 m esse.
Nomen montis de dea Graeca Aetna deducitur. Sunt qui reducunt illud nomen a verbo Graeco aitho, aut a verbo Punico attano.
Lava et ignis Aetnae interdum homines imminent. Omnibus annis, os montis eruptat.
Vergilius Aetnam in libro Aeneide descripsit:
- Portus ab accessu ventorum immotus et ingens
- ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis;
- interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
- turbine fumantem piceo et candente favilla,
- attollitque globos flammarum et sidera lambit;
- interdum scopulos avolsaque viscera montis
- erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
- 'cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
- (Aeneis 3.39)
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |