Callicrates

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Callicrates (natus circa annum 470 a.C.n.; mortuus anno 420 a.C.n.) fuit architectus Graeciae antiquae.

Ab anno 449 usque ad annum 425 Callicrates fuit inter fabros maximi momenti Athenis tempore Pericleo. Praeter Parthenon, quod una cum Ictino construxit, templum Victoriae in Acropoli sub annum 448 a.C.n. aedificavit. Etiam simile, sed paulo maius templum ad Ilissum fluvium situm construxisse fertur, quod templum Artemidis Agroterae fuisse putatur.

Ab eo Libellus Callicratis nomen trahit.