Darwin (systema internum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


GNOME in OpenDarwin operatur.

Darwin est POSIX obsequens computatrorum systema internum ex? fonte aperto ab Apple Inc. anno 2000 divulgatum. Constat ex codice ab Apple evoluto, cum codice ex NeXTSTEP, BSD, et aliis propositis programmaturam liberam praebentibus deducto.

Auctores qui Darwin excogitaverunt Hexley Platypus pro mascot anno 2000 elegerunt. (Nomen a cognomine Thomae Huxley deducitur.) Alias res quas consideraverant fuerunt Aqua piscis Darwin, Clarus Dogcow ('Clarus Canis-Bos'), et orca. Hexley est platypus gryllis, qui usitate petasum gerit, cornuum daemonis similem; tridentem fert, BSD Daemonis similem, ut processuum daemonis furcandi significat. Hexley a Jon Hooper descriptus est. Societas autem Apple Hexley ut signum systematis interni non confirmat.[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jon Hooper, "Homepage of Hexley the DarwinOS mascot," The Home of Hexley the Platypus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


computatorum Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes!