Daniel Granin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Daniel Granin

Daniel Alexandri filius Granin (Russice Даниил Александрович Гранин, tr. Daniil Aleksandrovič Granin, vero nomine Герман, tr. German; natus 1 Ianuarii 1919) est scriptor Sovieticus et Russicus.

Granin alumnus facultatis electromechanicae Instituti Polytechnici Leninopolitani (quod nunc est Universitas Publica Polytechnica Petropolitana) et particeps Belli Magni Patrii est, titulo Heros Laboris Socialisticae (anno 1989), Praemiis Publicis URSS et Foederationis Russicae, insigne Sancti Andreae nonnullisque aliis signis laudis Sovieticis et Russicis ornatus. Thema principale operum eius litterariorum, quorum primum in lucem edidit anno 1949, creatura scientifica technica est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Danielem Granin spectant.