Daniel Gookin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Daniel Gookin (161219 Martii 1687) fuit miles, colonus Virginiae et Massachusettae, et scriptor culturae Indorum Americanorum.

Cum Roxberiae Massachusettae habitaret, fuit vicinus Reverendi Ioannis Eliot, pastoris Primae Paroeciae Roxberiae, apostoli Indorum appellati. Elizabetha (baptizata 1645), filia Danielis, filio Ioannis Eliot nupsit. Gookin fuit unus ex conditoribus scholae Latinae Roxberiae anno 1645 constitutae. Fuit etiam legatus Curiae Generalis. Mense Iulio 1648, familia Gookin se trans Flumen Carolum ad Cantabrigiam movit, ubi munus ducis gregis exercitati sustinuit.

Gookin Londinium rediit, ubi Olivarius Cromwell Protector proclamatus erat, et Vincentius Gookin, Danielis patruelis, fuit membrum primi Parlamenti Protectoratus. Cromwell Danielem poposcit suis amicis Bostoniae suadere ut coloni in Iamaica fierent; propositum autem fuit infelix, et Gookin iterum Angliam recurrit.[1] Qui Martio 1658/1659 factus est Collector Vectigalium Dunquercae. Rege autem Carolo II Dubrem redito, Daniel ad Novam Angliam fugit cum regicidis Generale Eduardo Whalley et Tribuno Gulielmo Goffe, qui mox Cantabrigiae habitare coeperunt.

Gookin duos libros de Indis scripsit: Historical Collections of the Indians in New England ('Congeries historicae Indorum in Nova Anglia'; anno 1674 confectus, a Massachusetts Historical Society anno 1792 prolatus), et The Doings and Sufferings of the Christian Indians ('Acta et dolores Indorum Christianorum'; anno 1677 confectus, anno 1836 prolatus). Etiam Historia Novae Angliae scripsit, sed solum partes huius libri exstant.

Gookin die 19 Martii 1686/1687 obiit, et in Vetere Solo Sepeliendi Cantabrigiae sepultus est.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. De defectione legationis in epistula diei 20 Iunii 1657 scripsit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Frederick William Gookin, 1912. Daniel Gookin, 1612-1687, Assistant and Maior General of the Massachusetts Bay Colony: His Life and Letters and Some Account of His Ancestry. Sicagi: R. R. Donnelley.
  • Gookins, Richard N. 1991. A History and Genealogy of the Gookin Family of England, Ireland, and America. Salem Oregoniae.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!