Latinitas nondum censa

Necronomicon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cthulhu sketch by Lovecraft.jpg
Haec est pagina de
Cthulhui Mythis.

Si vis, collabora nobiscum apud Opus:Lovecraft.

Necronomicon (-is, n.) est artium magicarum liber ficticius, primum Arabice scriptus et inventus vel fictus ab Howardo Phillips Lovecraftio, scriptore Americano, praeclarus inter libros de Cthulhui Mythis.

Secundum hoc auctorem, liber de deis antiquissimis sinistrisque enarrat, et quomodo illi cierentur et de generibus non humanis ante humanam memoriam existentibus. Primum libri mentio facta est in Lovecraftii operibus in fabula anno 1924 edita, cuius titulus est The Hound.[1] Libri ficticii ficticius auctor est Arabus nomine Abdul Alhazred, qui librum scripsit anno 730 titulo Kitab Al'Azif.

Secundum quondam Ibn Khallikan, libri auctor Al-Hazred paulo post librum anno 738 confectum Damasci ab animali invisibili laceratus est.

Versiones[recensere | fontem recensere]

Versio Graeca[recensere | fontem recensere]

Circa annum 950, "Theodorus Philetas" Constantinopolitanus librum "Azif" secreto in linguam Graecam convertit. Manuscriptum Graecum typis mandatum est inter annos 1500 et 1550 in Italia. Huius versionis titulus fuit Necronomicon. Haec versio Graeca ad multa experimenta horribilia excitavit. Quamobrem Patriarchus Michael librum denique interdixit et exemplaria comburi curavit.

Versio Latina[recensere | fontem recensere]

Anno 1228 in Lovecraftii narrationibus Olaus Wormius Graecam versionem in Latinum convertit. Olaus Wormius non est ficticius sed non vivit saeculo XIII sed saeculo XVII. Lovecraft distinguit inter Wormsium iuniorem saeculi XVII et "maiorem" suum Wormsium mediaevalem. Is est ficiticius. Papa Gregorius IX, ut ad narrationes reddamus, paulo post Latinam versionem anno 1232 editam et Graecam et Latinam versionem interdixit.

Copia singula adest in bibliotheca Miskatonicensi.

Versio Anglica[recensere | fontem recensere]

Magus aularius doctissimus Ioannes Dee anno 1586 textum in Anglicum convertisse putatur sed haec versio numquam typis mandata est et nihil superest nisi nonnulla fragmenta.

Referentiae libro in operibus Lovecraftianis[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The Hound", by H. P. Lovecraft Published February 1924 in "Weird Tales". YankeeClassic.com. Retrieved on January 31, 2009