Gnaeus Cornelius Lentulus Gaetulicus (consul 26)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gnaeus Cornelius Lentulus Gaetulicus (natus ignoto anno, mortuus 27 Octobris 39) senator Romanus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Cossus Cornelius Lentulus consul ordinarius anni 1 a.C.n. erat, frater Cossus Cornelius Lentulus hunc magistratum anno 25 tenuit. Aproniam Caesiam uxorem duxit, cuius pater Lucius Apronius anno 8 consul suffectus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gaetulicus anno 23 praetor peregrinus fuit, tum anno 26 consul ordinarius creatus est. Annis 29 ad usque 39 legatus Germaniae Superioris erat. Tum coniurationem in Caligulam imperatorem fecit et cum uxore supplicio suppremo affectus est[1]. Filius eius Gnaeus Cornelius Lentulus Gaetulicus anno 55 consul suffectus fuerat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 194


Antecessores:
Cossus Cornelius Lentulus et Marcus Asinius Agrippa
Consul
26
cum
Gaio Calvisio Sabino
Successores:
Lucius Calpurnius Piso et Marcus Licinius Crassus Frugi