Coronatio Virginis (Angelicus, Museum Lupariense)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Predella picturae Coronationis Virginis Lupariensis. Somnium Innocentii III; Petrus et Paulus a Dominico visi; resuscitatio Napoleonis Orsini; Christus e sepulchro resurgens; disputatio cum Catharis et miraculum libri; Dominicus et socii ab angelis nutriti; mors Dominici
Altarium Coronationis Virginis ab Ioanne Faesulano annis 1432-1434 pictum (Museum Lupariense Lutetiae)

Coronatio Virginis est res quater ab Ioanne Faesulano, cognomine "Angelico", picta. Altario ab illo annis 1432-1434 picto, hodie in Museo Lupariensi Lutetiae ostentato, haec est res principalis; in predella depinguntur episodia e vita Dominici Oxomensis. Pictura olim in ecclesia Sancti Dominici iuxta Faesulas ad altare stabat.

Haec res in predella depinguntur:

Somnium papae Innocentii III
Petrus et Paulus a Dominico in Basilica Sancti Petri ad Vaticanum visi
De qua visione, mense Ianuario 1217 referta, sic post Constantino Urbeveterano narrat Theodoricus de Appoldia: "Cum ergo in basilica Sancti Petri in conspectu Domini orationem suam pro conservatione et dilatatione Ordinis quem per ipsum dextera eius propagabat, effunderet, facta manu Domini super eum, gloriosos principes Petrum et Paulum ad se subito venientes aspexit: quorum primus, Petrus videlicet, baculum, Paulus vero librum sibi tradere videbatur, addebantque dicentes: 'Vade, praedica, quoniam a Deo ad hoc ministerium es electus.' Mox in momento temporis vidit filios suos per totum mundum dispersos, incedentes binos et binos, et verbum Dei populis praedicantes." [1][2]
Resuscitatio Napoleonis Orsini
Christus e sepulchro resurrectus
Disputatio cum Catharis et miraculum libri
Quarum rerum contextum apud Petrum Vallium Cernaii reperimus, qui expeditionis sacrae in Albigenses particeps hanc rem tantum de Dominico in historia sua narravit: "Disputaverant quadem die quidam praedicatores nostri, viri religiosi, adversus haereticos. Unus autem de nostris Dominicus nomine, vir totius sanctitatis, qui socius erat episcopi Oxomensis, auctoritates quas in medium produxerat redegit in scriptum, et cuidam haeretico tradit schedulam illam, ut super obiectis deliberaret. Nocte igitur illa erant haeretici congregati in una domo, sedentes ad ignem. Ille autem cui vir Dei tradiderat schedulam, produxit eam in medium. Tunc dixerunt socii sui ut in medium ignem illam proiiceret, et, si schedula illa combureretur, vera esset fides (immo perfidia) haereticorum; si vero incombusta maneret, fidem quam praedicabant nostri veram esse faterentur. Quid plura? in hoc consentiunt omnes. Schedula in ignem proiicitur ... proiicitur iterum ... proiicitur tertio, nec tunc quidem comburitur, sed integra ab igne resiliit et illaesa."[3]
Dominicus et socii ab angelis nutriti
Mors Dominici

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad coronationem Lupariensem spectant.


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!