Latinitas bona

Didacus (episcopus Oxomensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Didacus, nomine pleniori "Didacus de Acebes"[1][2] (natus anno ignoto in Castellano regno, mortuus die 30 Decembris 1207)[3] fuit ab anno 1201 Oxomensis episcopus.

Anno 1206 ad curiam Romanam profectus est episcopatum suum resignare volens et ad Cumanos paganos evangelium Christi praedicare. Papa Innocentius III haec interdixit et ad sedem episcopalem remisit; Didacus eo rediens iuxta Montem Pessulanum invenit Arnoldum Amalricum Cisterciensem abbatem, Petrum de Castro Novo et Radulphum monachos Fontis Frigidi. Inde omnes, una cum Dominico Didaci contubernio et canonico, praedicationem ad Catharos susceperunt (an Innocentius haec praevidisset non liquet).[4][5][6] Mense fere Augusto 1207 ad sedem episcopalem redire statuit. Per Appamias iter fecit, ubi apud comitem Fuxiensem Raimundo Rogerio colloquia inter Christianos, Catharos et Valdenses habita sunt. Inde domum reditus post paucos dies Didacus mortuus est.[7] Successor in Oxomensi sede fuit clerus Navarrensis Rodericus Ximenius.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • T.-M. Mamachi in Annales Ordinis Praedicatorum vol. 1 pp. 124-183
  • Pierre Mandonnet, "Innocent III, Diego, and Dominic in 1206" in Pierre Mandonnet, Saint Dominique: l'idée, l'homme et l'oeuvre (Paris: Desclée De Brouwer, 1938) Versio Anglica
  • M.-H. Vicaire, "Saint Dominique en 1207" in Archivum Fratrum Praedicatorum vol. 23 (1953) pp. 335-345
  • M.-H. Vicaire, "Une ambassade dans les Marches" in Pierre Mandonnet, Saint Dominique: l'idée, l'homme et l'oeuvre (Paris: Desclée De Brouwer, 1938) vol. 1 pp. 89-98 Versio Anglica