Constantinus Thon
E Vicipaedia
| Constantinus Thon | |
|---|---|
| Константин Тон | |
| Natus | 6 Novembris 1794 Petropoli |
| Obiit | 6 Februarii 1881 Petropoli |
Constantinus Andreae filius Thon seu Ton (Russice Константин Андреевич Тон, Konstantin Andreevič Ton; natus 6 Novembris 1794, mortuus 6 Februarii 1881) fuit architectus Russicus.
Inter eius opera notissima sunt Magnum Palatium Cremlinense (Russice Большой Кремлёвский дворец, annis 1837 - 1851 constructum), statio ferriviaria Leninopolitana (Ленинградский вокзал) Moscuae et statio ferriviaria Moscuensis (Московский вокзал) Petropoli (annis 1843 - 1851 constructae), Templum Christi Salvatoris (Храм Христа Спасителя, annis 1860 - 1883 constructum, anno 1931 demolitum, et annis 1994 - 1999 denuo aedificatum).