Lucius Calpurnius Bestia

E Vicipaedia

Lucius Calpurnius Bestia (natus saeculo 2 a.C.n.; mortuus post annum 90 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bestia anno 121 a.C.n. tribunus plebis electus pro factione Optimatium in Gaium Sempronium Gracchum collegam egit et Publium Popillium Laenatem, qui cum aliis Tiberium Sempronium Gracchum persecutus erat et deinde in exilium pulsus est, in patriam revocavit. Deinde inter eos fuit, qui agrum publicum pauperibus divideret[1] in locum Gai Gracchi et Fulvii Flacci qui anno 121 a.C.n. trucidati erant. Hic magistratus anno 119 a.C.n. abolitus est. Anno 111 a.C.n. una cum Publio Cornelio Scipione Nasica Serapione consul electus Bellum Iugurthinum suscepit atque in Numidiam transiit. Pacem Iugurthae regi favorabilem signavit, forsitan ab eo pecunia corruptus atque Romam revertebat[2]. Itaque anno 109 a.C.n. cum aliis consularibus a tribuno plebis Gaio Mamilio Limentano perduellionis accusatus est[3]. Anno 90 a.C.n. sua sponte in exilium abiit, quod damnationem conspirationis cum sociis causa timebat[4].

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL 8, 12535
  2. Gaius Sallustius Crispus, Bellum Iugurthinum 27-29
  3. Marcus Tullius Cicero, Brutus 129; Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 40,5
  4. Appianus Alexandrinus, Bellum civile I 167


Antecessores:
Lucius Calpurnius Piso Caesoninus et Marcus Livius Drusus
Consul
111 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Scipione Nasica Serapione
Successores:
Spurius Postumius Albinus et Marcus Minucius Rufus