Axis
E Vicipaedia
Axis Hominis
In anatomia axis sive epistropheus (e Graeco epi-, supra, et strophe, funis, i.e. os ante vel supra ceteras columnae vertebras positum) est vertebra secunda cervicalis (C2), quae scilicet post atlantem primam omnino vertebram (C1) invenitur, in quam dentem seu processum odontoideum inicit.
Axis vocata est quia cardinem facit circum quem vertebra C1 versat, quae antea cranio articulatur et ergo caput movet.
| Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |