Carolus Henricus Graun

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Henricus Graun.
Monumentum Graunense Wahrenbrück in urbe dicatum.

Carolus Henricus Graun (7 Maii 17048 Augusti 1759) fuit compositor et tenor Germanus. Cum Ioanne Adolpho Hasse, Germanus operarum Italicarum compositor sui temporis maximi momenti habetur.[1]

Biographia[recensere | fontem recensere]

Graun Wahrenbrück in urbe in Brandenburgo natus est. Anno 1714, se cum Ioanne Amadeo Graun fratre in schola Templi Crucis Dresdae coniunxit, ubi in Choro Crucis Dresdensis choroque Operae Dresdensis cecinit. Cantui cum Christiano Petzold et compositioni cum Ioanne Christophoro Schmidt studuit. Anno 1724, Brunsvicum migravit, ubi in operatico urbis theatro cecinit et sex operas Italicas pro societate operatica composuit. Anno 1735, postquam operam Lo specchio della fedeltà pro nuptiis Friderici (Magni) heredis regii et Elizabethae Christinae in Castello Salzdahlo anno 1733 composuerat, Rheinsberg in urbem in Brandenburgo migravit. Munus magistri cappelli Friderici Magni ab anno 1740, cum Fridericus regnum acciperet, usque ad mortem Berolini post annos undevicensimos sustinebat.

Graun plusquam triginta operas composuit. Cesare e Cleopatra operam civitatis Berolinensis (Königliche Hofoper) anno 1742 inauguravit. Montezuma (1755) apud libellum Regis Friderici composuit. Sua artificia raro hodie peraguntur, quamquam Der Tod Jesu (Mors Iesu, 1755) cantata passionis, in Germania multos annos post mortem peracta est. Inter sua alia artificia sunt concerti? et sonatae ternorum?.

Bis uxorem duxit. Ex coniugio primo ei filia, cantrix facta; ex altero, quattuor filii erant. Vladimirus Nabokov, pronepos pronepotis,[2] egregius mythistoriarum scriptor fuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Opera scaenica[recensere | fontem recensere]

  • Polydorus (5 actus, 1726–28)
  • Iphigenia in Aulis (3 actus 1728)
  • Scipio Africanus (3 actus, 1732)
  • Lo specchio della fedeltà (3 actus, 1733)
  • Pharao Tubaetes (5 actus, 1735)
  • Rodelinda, regina de' langobardi (3 actus, 1741)
  • Cesare e Cleopatra (3 actus, 1742)
  • Artaserse, libellus Metastasii (3 actus, 1743)
  • Catone in Utica, libellus Metastasii (3 actus, 1743)
  • Alessandro e Poro, libellus Metastasii (3 actus, 1744)
  • Lucio Papirio (3 actus, 1744)
  • Adriano in Siria, libellus Metastasii (3 actus, 1746)
  • Demofoonte, libellus Metastasii (3 actus, 1746)
  • Cajo Fabricio (3 actus, 1746)
  • Le feste galanti (1747)
  • Cinna (3 actus, 1748)
  • L'Europa galante (1748)
  • Ifigenia in Aulide (3 actus, 1748)
  • Angelica e Medoro (3 actus, 1749)
  • Coriolano (3 actus, 1749)
  • Fetonte (3 actus, 1750)
  • Il Mithridate (3 actus, 1751)
  • L’Armida (3 actus, 1751)
  • Britannico (3 actus, 1751)
  • L'Orfeo (3 actus, 1752)
  • Il giudizio di Paride (1 actus, 1752)
  • Silla (3 actus, 1753)
  • Semiramide (3 actus, 1754)
  • Montezuma (3 actus, 1755)
  • Ezio, libellus Metastasii (1755)
  • I fratelli nemici (3 actus, 1756)
  • La Merope (3 actus, 1756)

Alia opera[recensere | fontem recensere]

  • Te Deum
  • Ein Lämmlein geht und trägt die Schuld cantata Passionis (ca. 1730)
  • Kommt her und schaut (Große Passio) (1730)
  • Der Tod Jesu, cantata Passionis (1755)
  • Oratorium in Festum Nativitatis Christi, oratorium Natalis
  • Oratorium Pascharum
  • Cantata Italicae sex
  • Concerto pro Cornu, Chordis, et Cembalo? D maiore
  • Lieder (1743)
  • Sinfonia in C maiore
  • Concerto pro viola da gamba

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. The New Grove Dictionary of Opera, vol. 2, p. 519.
  2. Vladimirus Nabokov, Speak, Memory (Vintage International, 1989), p. 54.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Grubbs, John W. 1972. The Sacred Choral Music of the Graun Brothers.
  • Helm, E. Eugene. 1992. Graun, Carl Heinrich. In The New Grove Dictionary of Opera, ed. Stanley Sadie. Londinii. ISBN 0-333-73432-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Henricum Graun spectant.