Latinitas inspicienda

Ratenovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Ratenoviae
Ratenovia
Situs Ratenoviae
Nomen Latinum: Ratenovia
Nomen Germanicum: Rathenow
Nomina Latina alia:
 
 
Prospectus Ratenoviae anno 1633
Rathenow-1633-Merian.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Brandenburgum
Provincia:
Circulus rusticanus: Havelland (Ager Habalae)
Coordinata geographica: 52° 36′ ″ Sept., 12° 20′ ″ Ort.
Altitudo: 29 supra mare
Area: 105,68 km²
Numerus incolarum: 26041 (tempus Martii 2008)
Coniunctio communium cum:
* Zlotovia Flag of Poland.svg Polonia
Spissitudo incolarum: 246 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 14702, 14712
Praefixum telephonicum: 03385
Nota autocineti: HVL
Nota magistratus communalis:
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Berliner Straße 15
14712 Rathenow
Pagina interretialis: www.rathenow.de
Res politicae
Magister civium superior: Ronald Seeger (CDU)

Ratenovia (Germanice Rathenow) est oppidum in Germania orientali situm, 70 chiliometrorum a Berolino ad occasum, ad Habalam flumen in Brandenburgo provincia.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Agri circum situm oppidi iam temporibus pristinis colebantur.

Origo oppidi hodierni arx quaedam habetur, cuius prima mentio anno 1157 facta est. Mentio prima oppidi ipsius anno 1216 facta.

Civitas Bello tricennali tam graviter affecta est, ut anno 1648 tantummodo 48 incolae ibi habitarent.

Dicitur et incunabula Germanica tenuisse industriae opticae, quam condidit Iohannes Henricus Augustus anno 1801, nec non et tegulae e Ratenovia provenientes maioris momenti erant, quibus aliquot aedificia praeclara Berolini Potestampiique tegerentur.

Oppidum sub finem belli 1945 paene destructum est, sequentibus annis opticae gratia florebat, GDR interita ex anno 1990 una corrumpebatur, cum instrumenta optica non iam in Europam orientalem venire possent.

Artificibus multis iam praesentibus domus optica Fielmann Ratenoviae opus facere atque distribuere coepit anno 2002 cum 600 hominibus; permulti incolae tamen opere adhuc carent vel locum reliquerunt.

Aedificia et Monumenta[recensere | fontem recensere]

Maximum Germaniae septentrionalis monumentum baroci tempore saxo arenario factum Ratenoviam ornat. Exhibet Fridericum Guilelmum principem electorem, qui exercitum Suecicam vicit apud Fehrbellinum? anno 1675, vestibus imperatoris Romani indutum. Effecit sculptor Iohannes Georgius Glume.

Monumentum Guilelmi

In vineto quodam turris erecta et dedicata est honori Othonis de Bismarck non Ratenoviae quidem, immo prope oppidum in vico Schönhausen, nati.

Turris Bismarck

Fontes[recensere | fontem recensere]

Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus

Haec pagina versa est e lingua Theodisca.

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!