Big Ben

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Big Ben, mense Septembri 2006.

Big Ben est appellatio blanda maximae campanae aptatae ad campanile palatii Vestmonasteriensis in ripa septentrionali fluvii Tamesis Londinii siti. Turris, praeclarum signum Londinii, 96.3 m in altitudinem surgit. Palatium Vestmonasteriense est ubi duae camerae parlamenti regni Britanniarum sedent. Lumen per noctem campanile insuper Big Ben illustrat.

Dimensiones[recensere | fontem recensere]

Quattuor facies campanarii latitudinem viginti et trium pedum habent. Nomen Big Ben non campanarii ipsius est sed campanae tonnarum tredecim quae intra horologium pendet.

Secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Bello mundano altero saeviente bomba in Cameram Communium irruit. Campanile adhuc mansit incolume. Nisi incolume mansisset, homines audaciam belli gerendi amisissent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Big Ben spectant.


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!