Latinitas nondum censa

Bibliotheca Palatina (Heidelberga)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bibliotheca Palatina, olim Heidelbergae instituta, fuit collectio librorum locupletissima et magnifica saeculo XVI, libros manu scriptos 3 524 et impressos fere 5 000 comprehendens. Bibliotheca primordialis clericalis condita est a Ludovico III electore Palatino (anno 1436 mortuo) et in ecclesia Sancti Spiritus posita. Quos libros elector Otho Henricus (anno 1559 mortuo) in bibliotheca nova Palatina incorporavit, una cum libris quos electores anteriores in castello habuerunt, necnon libris universitatis Heidelbergensis.

Anno 1622, Heidelberga a militibus confoederationis Catholicae devastata, bibliothecam Maximilianus I elector Bavariensis papae Gregorio XV dono dedit; qui bibliothecarium Leonem Allatium Heidelbergam misit ut transportationem librorum procurasset. Ab eo tempore igitur maior pars bibliothecae Palatinae in Vaticanam includitur.

Fridericus II in libro manu scripto De arte venandi cum avibus pictus

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Leonard Boyle, ed., Bibliotheca Palatina, Druckschriften, Microfiche-Ausgabe. Monaci 1989-1995, ISBN 3-598-32880-X (opus), ISBN 3-598-32919-9 (index)
  • Elmar Mittler, ed., Bibliotheca Palatina, Druckschriften, Katalog zur Mikrofiche-Ausgabe. Voll. 1-4. Monaci 1999, ISBN 3-598-32886-9
  • Ludwig Schuba, Die medizinischen Handschriften der Codices Palatini Latini in der Vatikanischen Bibliothek. Aquis Mattiacis: Reichert, 1981, ISBN 3-88226-060-2 (Kataloge der Universitätsbibliothek Heidelberg, 1)
  • Ludwig Schuba, Die Quadriviums-Handschriften der Codices Palatini Latini in der Vatikanischen Bibliothek. Aquis Mattiacis: Reichert, 1992, ISBN 3-88226-515-9 (Kataloge der Universitätsbibliothek Heidelberg, 2)
  • Dorothea Walz, Die historischen und philosophischen Handschriften der Codices Palatini Latini in der Vatikanischen Bibliothek (Cod. Pal. Lat. 921 - 1078). Aquis Mattiacis: Reichert, 1999, ISBN 3-89500-046-9 (Kataloge der Universitätsbibliothek Heidelberg, 3)