Bibliotheca Palafoxiana

Coordinata: 19°02′33″N 98°11′56″W / 19.0425°N 98.1989°W / 19.0425; -98.1989
E Vicipaedia
Bibliotheca Palafoxiana Angelopoli Mexicanorum sita


Bibliotheca Palafoxiana (Hispanice Biblioteca Palafoxiana) est bibliotheca publica Angelopoli Mexicanorum sita. Quae anno 1646 ab Ioanne de Palafox episcopo condita est. Habetur prima bibliotheca publica totius Americae, tam Septentrionalis quam Australis. Plusquam 45 milia librorum ibi asservantur, qui quidem maxima ex parte inter saecula XV et XIX typis expressi sunt. Quapropter anno 2005, Bibliotheca Palafoxiana relata est a societate UNESCO in indicem qui Mundi Memoria (Anglice Memory of the World) nuncupatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Bibliotheca Palafoxiana.

Anno 1646, Ioannes de Palafox, patria Hispanus, episcopus Angelopolitanus, quem supra memoravimus, quinque milia librorum e sua bibliotheca privata Seminario Tridentino, quod ipse Angelopoli ad erudiendam iuventutem condiderat, in usum publicum datis litteris donavit. Episcopi Angelopolitani, qui Palafoxium subsecuti sunt, librorum numerum suis sumptibus auxerunt. Anno vero 1773, episcopus Franciscus Fabian et Fuero novas aedes prioribus longe splendidiores exstruendas curavit ad libros diligentius asservandos, facilius reperiendos, commodius legendos.

Forma et ornatus[recensere | fontem recensere]

Bibliotheca Palafoxiana posita est in superiore tabulato aedium publicarum cultui et humanitati provehendis, quae vulgo Casa de la Cultura dicuntur. Eius aula princeps 43 metra longa est, tribus librariorum ordinibus conspicua et cameris quinque obducta opere latericio factis. Murus qui aditui opponitur retrotabulum sustinet e materia lignea factum, aureis lamellis decoratum pictisque tabulis insigne, praeclarum artis barocae exemplum.

Libri praecipui[recensere | fontem recensere]

Asservantur hac bibliotheca, cum alii permulti, tum praesertim:

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]