Berga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Despectus in urbem et in portum e monte Fløyen
Hanseatica urbis pars

Berga[1] (Norvegice: Bergen) est urbs Norvegica mari adiacens et caput provinciae Hordaland. Anno 2012 264 785 homines Bergam incolunt, ergo haec urbs secunda post caput Asloam Norvegiae est quod ad incolas pertinet.

Berga in occidentali Norvegiae litore patet, et porta fiordorum Norvegiae habetur. Vicus Bryggen in classem patrimonii humanitatis ab Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum concilio positus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Berga condita anno 1070 ab Olafo Kyrre est et caput Norvegiae fuit usque ad annum 1299. Mansit tamen urbs maxima numero incolarum et maximum forum Norvegiae usque ad saeculum XIX. Fundamenta eius divitiarum erant et adhuc sunt merces maritimae, praesertim asellum. Incolae Bergae pisces siccos et cum sale vendebant mercatoribus qui abhinc ad Europae fora mittebant.

Germani ligae hanseaticae multas naves Bergae habebant sed anno 1349 traditur pestem exarsisse e nave anglica.

Anno1360 Berga cum Hansae urbis se coniunxit. In urbe Hanseatici vicum suum occupabant, quem regebant sua sponte, et fruebantur magnis beneficiis, tamquam commercio reservato cum piscatoribus qui aestate Bergam adibant a Norvegia septentrionali, sed inter Germanos et Bergae incolas etiam fuerunt interdum rixae et violentiae.

Aevo Medio, Berga, urbs monasteriis abundans, Norvegiae caput religiosus fuerat et saeculo sexto decimo e Berga mercatores emendationem ecclesiae in tota Norvegia divulgaverunt.

Anno 1536, rex mercatores Hanseaticos coegit ut in civitatem norvegiensem reciperent. Negotiatores qui regem non acceperunt ex urbe expulit. Quamquam minuta, comunitas mercatorum hanseaticorum Bergae in commercium cum parte boreali Norvegiae usque ad finem saeculi duodevicensimi dominata est.

Christiania, quae hodie Asloa appellatur, anno 1814 caput Norvegiae facta est et ab anno 1850 Berga urbs secunda Norvegiae est quod ad incolas et res oeconomicas pertinet.

Anno 1916, magna pars mediae urbis ab incendio deleta est et anno 1944 inter bellum Orbis Terrarum II navis Germanica urbem diripuit et multos damnos et victimas effecit.

Anno 1972, municipia finitima se Bergae iunxerunt.

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Bergae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof1/s0518a.html


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bergam spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!