Roman numeral 10000 CC DD.svg

Beowulfus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Prima poematis pagina.

Beowulf est heroicum 3183 versuum carmen epicum, inter annos 700 et 1000 Saxonice ab auctore ignoto compositum. Carmen in uno libro manu scripto servatur, olim Bibliothecae Cottonianae, hodie in Bibliotheca Britannica comprehensa, siglo BL Cotton Vitellius A.xv cognito. Verbum Beowulf est nomen herois poematis, qui monstra Grendelem et matrem eius occidit.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Iohannes Ronaldus Reuel Tolkien, qui vir doctissimus operam poemati dedit explicando, credidit nomen significare 'lupum apium',' quod ad 'venatorem apium' et quidem 'ursum' spectare voluit ob ursorum mellis amorem. Linguis enim Germanicis, velut Anglica, verba concatenari possunt, cum Latine loquentibus casus ad relationes inter verba monstrandas usurpandi sint. Itaque beo et wulf sunt apis et lupus nullo casuum nexu inter verba adhibito.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Beowulfum spectant.
  • Beowulfus, versio Latina a Grímur Jónsson Thorkelin anno 1815 confecta.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!