Beniaminus Basner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Beniaminus Ioachimi filius Basner (Russice Вениамин Ефимович Баснер, tr. Veniamin Efimovič Basner; natus 1 Ianuarii 1925 Iaroslaviae, mortuus 3 Septembris 1996 Petropoli) erat compositor atque violinista Sovieticus et Russicus, auctor musicae multarum cantionum notarum Sovieticarum, anno 1982 titulo Artificis Popularis RSFSR ornatus.