Petrus (imperator Latinus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quattuor nepotes regis Ludovici VI: "Petrus comes Nivernensis" et imperator Latinus cum tribus filiis Roberti comitis Drocensis, scil. Philippo episcopo Bellovacensi, Roberto II comite Drocensi, Henrico episcopo Aurelianensi. Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190v (saec. XIV)

Petrus de Cortiniaco (natus anno circiter 1155; mortuus captivus anno fere 1219), filius Petri (regis Franciae Ludovici VI filii) uxorisque eius Elisabethae de Cortiniaco, maritus Yolandae Flandrensis, imperator Latinus electus est ad successionem Balduini et Henrici, fratrum uxoris.

Petrus de Cortiniaco anno 1211 Cruce signatus cum aliis hominibus nobilioribus expeditioni sacrae in Albigenses participavit quo tempore Vaurum obsessum est.[1] Petrus et Yolanda a papa Honorio III Romae die 9 Aprilis 1217 imperatores sacrati sunt, sed Petrus eodem anno, dum Constantinopolim iter facit, a despota Epirota Theodoro Comneno Duca captus est.[2] Mortuum esse captivum censetur: nunquam igitur imperavit. Yolanda autem, quae Constantinopolim sine malo casu advenit, pro marito imperium tenuit usque ad mortem anno 1219 obitam. Successor Petro et Yolandae filius natu alter Robertus imperator electus est.

Petrus de Cortiniaco e Yolanda decem vel plures liberos genuit, scilicet:

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]