Henricus (imperator Latinus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Henricus (natus anno circiter 1176; Thessalonicae interfectus die 11 Iulii 1216), filius Balduini V comitis Hanoniensis uxorisque suae Margaritae comitissae Flandrensis et frater minor natu Balduini, fuit (fratre anno 1205 a Caesare Bulgaro Caloioanne capto et mox mortuo) imperator Latinus Constantinopoli instauratus.

Henricus bis uxores duxit: die 4 Februarii 1207 Agnetem Montisferrati, Bonifacii regis Thessalonicensis filiam, quae anno 1208 mortua est; et anno 1213 Mariam, Caloioannis filiam. Mortuus est autem sine filiis legitimis. E paelice quadam filiam genuit, nomine incerto, quae Alexio Sthlavo nupsit, despotae regionis Melnik Bulgariae.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]