Procne

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: 194 Prokne

Cena Terei a Petro Paulo Rubens picta; Procne marito suo caput Ityis praebet

Procne sive Progne (Graece Πρόκνη) in mythologia Graeca fuit filia Atheniensium regis Pandionis qui societatis adversus Thebanos causa eam apud Thracum regem Tereum, quem Mavortis filium dicebant, collocavit. E quo matrimonio peperit apud Thraces filium Ityn, infausto sidere natum. Nam Procnae soror erat, Philomela nomine, quam post quinque annos revisere vehementer cupivit. Itaque marito precibus persuasit ut eam Athenis peteret atque licentia a patre Pandione impetrata secum in Thraciam duceret brevi redituram pollicitus. At simul atque formosam virginem adspexit insano amore flagrare coepit Tereus. Nec a scelere abhorruit ː nam Philomelam vi et dolo malo stupravit atque ne facta denuntiare posset linguam ei secuit atque remotis stabulis captivam custodivit dum mortuam eam socero et uxori renuntiat. At Philomela quae sibi accidisset vesti intexere excogitavit quam sorori mittere per ancillam ei contigit. Ita Procne fraude intellecta sororem inter bacchanalia liberare potuit atque abominandam ultionem cum illa concinnare. Nam communem filium Ityn in membra disiectum et concoctum patri edendum adposuerunt. Quod cum comperuit Tereus duas mulieres occidere voluit et eas persequebatur ː tum dei fugientes Procnen in hirundinem et Philomelam in lusciniam mutavere[1] dum ipse Tereus aut epops[2] aut accipiter fit[3].

Longissimam narrationem huius fabulae apud Ovidium inveneris sexto libro Metamorphoseon qui motus animi omnium personarum describebat. Rem brevius percurrebat Hyginus sed res non alibi inveniendas addebat, fortasse quia argumentum cuiusdam tragoediae hodie deperditae referebat potius quam communem fabulam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Hyginus. Apud alios auctores mutationes sororum inversae sunt.
  2. Sic Apollodorus, Ovidius, Pausanias.
  3. Sic Hyginus Aeschylum secutus, scilicet quia accipiter parvas aves persequitur et caedit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni