Arthurus (rex)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arthurus cum equitibus suis ad mensam rotundam in castro suo Camelot sedet.

Arthurus[1] (seu Arthur,[2] sive Arturus,[3] sive Arturius[4]) est rex celeberrimus mythologiae Britannicae. Rex Arthurus exemplum est regis et in bello et in pace optimi, sed multi pro incerto habent an re vera vixerit necne.

Arthurus floruisse dicitur saeculo VI, sed nomen Arthuri in nullo fonte historico eius saeculi legitur. Etiam Gildas, qui se natum praetendit eodem anno quo proelium ad montem Badonicum commissum sit, nomen ducis huius proelii omittit. Nennius autem, saeculo IX scribens, hoc proelium inter bella Arthuri nominat. Saeculis XI, XII, XIII multae mythistoriae de vita Arthuri scriptae sunt in Cambria, Francia, Anglia; id genus fabularum poetae Francici Matière de Bretagne appellabant,[5] scilicet "Res Britanniae".

Etiam titulus regis, a multis Arthuro datus, incertissimus est. In fontibus antiquissimis et praecipue Cambricis cognomen regis numquam gerit, sed potius dux bellorum et apud Cambros ameraudur ("imperator, id est dux militaris") appellatur.

Index

Mythologia Arthuriana[recensere]

Arthurum regem, Petrus Vischer sculpsit

Arthurus possedit ensem mirabilem, Caliburnum appellatum.

Notae[recensere]

Bibliographia[recensere]

  • Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice)

Vide etiam[recensere]

Nexus externi[recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Arthurum regem spectant.