Apion

E Vicipaedia

Apion, Graece Απίων , (natus in Aegypto, prima parte primi saeculi floruit) fuit grammaticus Alexandriae primo, Romae deinde Graece docens et nonnumquam Pleistonikes cognominatus. Tum praeclarus in primis erat ob commentarios Homericos[1] et eruditionem variam et insignem : Aegyptiaca enim quoque quinque libris digesta composuit quibus historiam et mores patriae suae divulgabat[2]. Hodie tamen praecipue notus est ob scripta ad Iudaeorum odium hortantia quibus multos post annos historicus Flavius Iosephus respondit opusculo Contra Apionem inscripto.

Etenim circa 38 Alexandrinorum qui Iudaeis urbem secum incolentibus ius aequum in civitate adimere volebant causam apud imperatorem Caligulam agebat. Cui patronus Iudaeorum tum Philo respondebat. Tam incensus est Caligula criminibus Apionis contendentis Iudaeos solos ex omnibus gentibus honores divinos Augustis Romanis recusare, ut statim legato Syriae Petronio statuam suam in templo Hierosolymitano erigendam mandaverit ː nec nisi Gaio opportune mortuo anno 41 ineunte bellum et caedes vitari potuerunt[3].

Plinius Maior qui Aegyptiacis Apionis libro tricesimo Historiae Naturalis utebatur de magicis artibus apud Aegyptios valentibus ei Romae occurrisse scribebat tum cum adulescens ipse adhuc erat. Quem ob incredibilem vanitatem a Tiberio cymbalum mundi appellari solitum tradebat[4]. E fragmentis quae per posteriores scriptores supersunt multas res fabulosas sine critico iudicio rettulisse videtur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Γλῶσσαι Ὁμηρικαί publicavit, lexicon vocabulorum Homericorum.
  2. Aulus Gellius V.14.1-2
  3. Antiquitates Iudaicae 257-259
  4. Plinius, HN, praef. Cf. Aulum Gellium V.14.3

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis...[recensere | fontem recensere]