Anscharius (archiepiscopus Hamburgensis-Bremensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Anscharius
Erzbischof Ansgar 01 KMJ.jpg

Episcopus, Missionarius
Natus 801 ?
Mortuus 3 Februarii 865
Attributa veste pellita indutus, a paganis conversis circumdatus, formam ecclesiae manibus tenens
Patronus Brema, Hamburgum
Gloriole.svg Index Sanctorum

Anscharius Bremensis[1] (natus anno 801[2], mortuus die 3 Februarii 865 Bremae) erat monachus Benedictinus, archiepiscopus Hamburgensis Bremensisque et episcopus missionarius pro Scandinavia. Inter sanctos ecclesiae Catholicae numeratur. Maxima pars eorum, quae de Anschario novimus, e Vita Anskarii a successore eius Rimbertus scripta emanat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anscharius erat discipulus in abbatia Corbeiensi (vetere) in Francogallia. Quinque annos natus matre mortua puer a patre monasterio oblatus traditus est. Ab anno 816 ipse in schola monasterii docebat, anno 823 rector in monasterium Corbeiensem in Vestfalia nove fundatum missus est.

Anscharius tota vita visionis memoria, quam viginti annos natus viderat, incitatus est, qua vocem audiverat ei coronam martyrii praebens. Anno 826 primum quamvis frustra gregem missionariorum in Daniam duxit. Anno 829 Anscharius a rege Suecica Björn på Håga[3] Bircam, quae forum magni momenti erat, invitatus est, ubi 27 km ab Holmia in occidentem versus prima ecclesia Scandinaviae erecta est.

Crux Anscharii Bircae, aestate 2008

Anno 831 Anscharius ab imperatore Ludovico Pio revocatus archiepiscopus novi dioecesis Hamburgensis factus est, potestate alios episcopos pro Scandinavia nominandi addita. A Papa Gregorio IV. Legatus Pontificius pro Scandinavia, Dania et populis Slavicis institutus est. Anscharius reversus Hamburgum – tum non adhuc civitas, sed tantum burgusLudovico Pio adiuvante scholam monasteriumque fundavit et templum in forma trium navium Sanctae Mariae dedicatum exstrui iussit.

Praesidio Horici I., cui contigit, ut Daniam univisset, laborem missionariam in Slesvico redintegravit. Paucis annis post autem Ludovico Pio mortuo, cum regnum sit divisum, monasterium nomine Turholt, missionis firmamentum, amisit. Anno 845 Vicingi Hamburgum depopulati sunt et missiones in Suecia sitas deleverunt. Anscharius sedem episcopalem Bremam transtulit et a Ludovico Germanico episcopus Bremensis dictus est. Ibi valetudinaria erexit, captivos redemit, in mercatura servorum finienda operam posuit.

Anscharius missionarios mittens protinus evangelizationi Sueciae navabat, ut tandem magnis difficultatibus superatis rex Danicus Horicus II sit baptizatus. Anno 853 Anscharius in Sueciam profectus et ibi - ut in Slesvico - ecclesias condidit.

Bremae templum lapideum confecit atque tria monasteria fundavit. Post morbum longum die 3 Februarii 885 Bremae e vita decessit.

Post mortem fama[recensere | fontem recensere]

Ob merita pro evangelizatione Sueciae, Daniae Slesvicique Anscharius apostolus Scandinaviae vocatur. Quod in labore missionaria tot difficultates passus est, biographus eius totam vitam ut martyrium interpretatur, quamvis necatus non sit. Praecipuam laudem in servos pauperesque adiuvando sibi peperit. Festum eius in ecclesia Catholica die 3 Februarii celebratur, Bremae autem, ubi translatio reliquiarum memoratur, die 9 Septembris.

Descriptio in tabulis pictis[recensere | fontem recensere]

Anscharius episcopali veste pellita pingitur, quod apostolus regionum septentrionalium colitur, a paganis conversis circumdatus, formam ecclesiae manibus tenens.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. alia nomina Latina: Anscarius, Anskarius; alia Epitheta: Hamburgensis, episcopus, sanctus, cf.: Bibliotheca Hertziana
  2. Annus nativitatis incertus est, multi viri docti autem annum 801 veri similem ducunt. Thomasius Klapheck (Der heilige Ansgar und die karolingische Nordmission, Diss. phil. Oldenburgi 2008, ISBN 978-3-7752-6042-8, p. 39 s.) se comprobare posse putat Anscharium iam anno 796 vel paulo ante natum esse.
  3. Vita Anscharii regem Oleph vocat, qui autem non reperitur in serie regum Sueciae.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. Melmert: Ansgar, Apostel des Nordens, Chiloniae, 1964 (Theodisce)
  • Thomas Klapheck, Der heilige Ansgar und die karolingische Nordmission, Diss. phil. Oldenburgi, 2008, ISBN 978-3-7752-6042-8 (Theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]