Anomura

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Anomura
Aetas fossilium: Norianum–Recens
Expression error: Unexpected < operator.

Expression error: Unexpected < operator.

Dardanus megistos
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Subphylum: Crustacea
Classis: Malacostraca
Ordo: Decapoda
Subordo: Pleocyemata
Infraordo: Anomura
Macleay, 1838
Superfamiliae

Anomura, aliquando Anomala, est grex decapodorum crustaceorum Paguroidea et alia comprehendens. Cancri veri sunt in grege sororali, Brachyuris, et hi greges una sunt cladus Meiura.[1]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Nomen Anomala egregiam formarum huius gregis varietatem significat: cum omnes brachyura manifestas habeant similitudines, varii anomurorum greges sunt dissimilles. Nomen autem Anomura ex classificatione antiqua deducitur, qua decapoda reptantia in Macrura (caudis longis), Brachyura (caudis brevibus), et Anomura (caudis diversis) divisa erant.

Ut decapoda, anomura decem habent pereiopoda, sed ultimum horum par se intra cameram branchiarum (sub carapacte?) saepe occultat, et ad purgandas branchias adhibentur. Quod haec dispositio in cancris veris (solum in parva familia Hexapodidis) est rarissima,[2] quodlibet "brachyurum" solum octo pereiopodis praeditum usitate est anomurum.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Infraordo Anomura in octo superfamilias dividitur:[3][4]

Superfamilia Membra Familiae Photogrammata
Aegloidea Aegla Aeglidae
Eocarcinoidea Eocarcinus
Platykotta
Eocarcinidae
Platykottidae
Galatheoidea Galatheidae, Chirostylidae, Kiwaidae
Porcellanidae
Chirostylidae
Galatheidae
Porcellanidae
Retrorsichelidae
Munidopsis serricornis
Munidopsis serricornis
(Galatheidae)
Hippoidea Hippoidea Albuneidae
Blepharipodidae
Hippidae
Blepharipoda occidentalis
Blepharipoda occidentalis
(Blepharipodidae)
Kiwaoidea Kiwa hirsuta Kiwaidae Kiwa puravida
Kiwa puravida
Lithodoidea Lithodidae Hapalogastridae
Lithodidae
Lithodes santolla
Lithodes santolla (Lithodidae)
Lomisoidea Lomis hirta Lomisidae
Paguroidea Paguroidea
Birgus latro
Coenobitidae
Diogenidae
Paguridae
Parapaguridae
Parapylochelidae
Pylochelidae
Pylojacquesidae
Coenobita clypeatus
Coenobita clypeatus
(Coenobitidae)

Antiquissimum fossile ad Anomura attributum est Platykotta, ex NorianoRhaetiano Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis.[4]

Kiwa hirsuta in hydrothermali maris profundi emissario anno 2005 inventa est, et in nova familia ponitur.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Anomura spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Anomura apud Vicispecies.